Metelli uersus in Naeuium

Testo base di riferimento: J. Blänsdorf, 1995

Cura dell'edizione digitale: T. Brolli, 2009


Malum dabunt Metelli Naeuio poetae

1

Malum

malis B  (Ps. Bass.)


Malum dabunt

dabunt malum Fortun.,, Ter. Maur.,, Ps. Ascon.

Ps. Bass. gramm. VI 266,4ss.: Ex omnibus istis, qui sunt asperrimi et ad demonstrandum minime accommodati, optimus est quem Metelli proposuerunt de Naeuio aliquotiens ab eo uersu lacessiti: "malum dabunt Metelli Naeuio poetae".

Mar. Victorin. gramm. VI 139,16ss.: Nam uno pede in capite hendecasyllabi posito saturnius uersus fiet, cuius exemplum Metelli proposuerunt de Naeuio aliquotiens ab eo lacessiti ita: "malum dabunt Metelli Naeuio poetae".

Sacerd. gramm. VI 531,14ss.: Totus uersus sic "ferunt pulchras creterras aureas lepistas" (= Naeu. carm. frg. 31 Bl.) et "malum dabunt Metelli Naeuio poetae".

Fortun. gramm. VI 294,4: Maxime tamen triumphaturi in Capitolio tabulas huius modi uersibus incidebant: "summas opes qui regum regias refregit" (= Inc. uers. 6 Bl.). Habet autem in prima parte iambicon dimetron catalecticon, in secunda trochaicon dimetron brachycatalecton, quod et ithyphallicum diximus, ut "dabunt malum Metelli Naeuio poetae".

Ter. Maur. 2515ss.: et Naeuio poetae sic ferunt Metellos, / cum saepe laederentur, esse comminatos, / "dabunt malum Metelli Naeuio poetae".

Ps. Ascon. Verr. p. 215,16ss. Stangl: "Te non fato, ut ceteros ex uestra familia". Dictum facete et contumeliose in Metellos antiquum Naeuii est: "Fato Metelli Romae fiunt consules". Cui tunc Metellus consul iratus uersu responderat senario hypercatalecto, qui et Saturnius dicitur: "Dabunt malum Metelli Naeuio poetae". De qua parodia subtiliter Cicero dixit: "Te non fato, ut ceteros ex uestra familia".