Horatius epistulae 1, 16

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: A. Fassina, 2009

Other sections


Ne perconteris, fundus meus, optime Quincti,

Aruo pascat erum an bacis opulentet oliuae,

Pomisne an pratis an amicta uitibus ulmo,

Scribetur tibi forma loquaciter et situs agri.

5

Continui montes si dissocientur opaca

Valle, sed ut ueniens dextrum latus adspiciat sol,

Laeuum discedens curru fugiente uaporet,

Temperiem laudes. quid si rubicunda benigni

Corna uepres et pruna ferant, si quercus et ilex

10

Multa fruge pecus, multa dominum iuuet umbra?

Dicas adductum propius frondere Tarentum.

Fons etiam riuo dare nomen idoneus, ut nec

Frigidior Thraecam nec purior ambiat Hebrus,

Infirmo capiti fluit utilis, utilis aluo.

15

Hae latebrae dulces et, iam si credis, amoenae

Incolumem tibi me praestant septembribus horis.

Tu recte uiuis, si curas esse quod audis.

Iactamus iam pridem omnis te Roma beatum;

Sed uereor, ne cui de te plus quam tibi credas

20

Neue putes alium sapiente bonoque beatum

Neu, si te populus sanum recteque ualentem

Dictitet, occultam febrem sub tempus edendi

Dissimules, donec manibus tremor incidat unctis.

Stultorum incurata pudor malus ulcera celat.

25

Siquis bella tibi terra pugnata marique

Dicat et his uerbis uacuas permulceat auris:

'Tene magis saluum populus uelit an populum tu,

Seruet in ambiguo qui consulit et tibi et urbi

Iuppiter', Augusti laudes agnoscere possis:

30

Cum pateris sapiens emendatusque uocari,

Respondesne tuo, dic sodes, nomine? 'nempe

Vir bonus et prudens dici delector ego ac tu.'

Qui dedit hoc hodie, cras, si uolet, auferet, ut, si

Detulerit fasces indigno, detrahet idem.

35

'Pone, meum est', inquit: pono tristisque recedo.

Idem si clamet furem, neget esse pudicum,

Contendat laqueo collum pressisse paternum,

Mordear opprobriis falsis mutemque colores?

Falsus honor iuuat et mendax infamia terret

40

Quem nisi mendosum et medicandum? uir bonus est quis?

'Qui consulta patrum, qui leges iuraque seruat,

Quo multae magnaeque secantur iudice lites,

Quo res sponsore et quo causae teste tenentur.'

Sed uidet hunc omnis domus et uicinia tota

45

Introrsum turpem, speciosum pelle decora.

'Nec furtum feci nec fugi' si mihi dicat

Seruus, 'habes pretium, loris non ureris,' aio.

'Non hominem occidi.' 'non pasces in cruce coruos.'

'Sum bonus et frugi.' renuit negitatque Sabellus.

50

Cautus enim metuit foueam lupus accipiterque

Suspectos laqueos et opertum miluus hamum:

Oderunt peccare boni uirtutis amore.

Tu nihil admittes in te formidine poenae:

Sit spes fallendi, miscebis sacra profanis.

55

Nam de mille fabae modiis cum surripis unum,

Damnum est, non facinus mihi pacto lenius isto.

Vir bonus, omne forum quem spectat et omne tribunal,

Quandocumque deos uel porco uel boue placat,

'Iane pater' clare, clare cum dixit 'Apollo',

60

Labra mouet metuens audiri: 'pulchra Lauerna,

Da mihi fallere, da iusto sanctoque uideri,

Noctem peccatis et fraudibus obice nubem.'

Qui melior seruo, qui liberior sit auarus,

In triuiis fixum cum se demittit ob assem,

65

Non uideo. nam qui cupiet, metuet quoque; porro

Qui metuens uiuet, liber mihi non erit umquam.

Perdidit arma, locum uirtutis deseruit, qui

Semper in augenda festinat et obruitur re.

'Vendere cum possis captiuum, occidere noli:

70

Seruiet utiliter; sine pascat durus aretque,

Nauiget ac mediis hiemet mercator in undis,

Annonae prosit, portet frumenta penusque.'

Vir bonus et sapiens audebit dicere: 'Pentheu,

Rector Thebarum, quid me perferre patique

75

Indignum coges?' 'adimam bona.' 'nempe pecus, rem,

Lectos, argentum: tollas licet.' 'in manicis et

Compedibus saeuo te sub custode tenebo.'

'Ipse deus, simulatque uolam, me soluet.' opinor,

Hoc sentit 'moriar'. mors ultima linea rerum est.

3

an Ξ g

et Ψ