Horatius epistulae 1, 15

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: A. Fassina, 2009

Other sections


Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni,

Quorum hominum regio et qualis uia-nam mihi Baias

Musa superuacuas Antonius, et tamen illis

Me facit inuisum, gelida cum perluor unda

5

Per medium frigus. sane murteta relinqui

Dictaque cessantem neruis elidere morbum

Sulpura contemni uicus gemit, inuidus aegris

Qui caput et stomachum supponere fontibus audent

Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura.

10

Mutandus locus est et deuersoria nota

Praeteragendus equus. 'quo tendis? non mihi Cumas

Est iter aut Baias' laeua stomachosus habena

Dicet eques; sed equi frenato est auris in ore-;

Maior utrum populum frumenti copia pascat,

15

Collectosne bibant imbris puteosne perennis

Iugis aquae-nam uina nihil moror illius orae.

Rure meo possum quiduis perferre patique:

Ad mare cum ueni, generosum et lene requiro,

Quod curas abigat, quod cum spe diuite manet

20

In uenas animumque meum, quod uerba ministret,

Quod me Lucanae iuuenem commendet amicae-;

Tractus uter pluris lepores, uter educet apros;

Vtra magis piscis et echinos aequora celent,

Pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reuerti,

25

Scribere te nobis, tibi nos adcredere par est.

Maenius, ut rebus maternis atque paternis

Fortiter absumptis urbanus coepit haberi,

Scurra uagus, non qui certum praesepe teneret,

Inpransus non qui ciuem dignosceret hoste,

30

Quaelibet in quemuis opprobria fingere saeuus,

Pernicies et tempestas barathrumque macelli,

Quidquid quaesierat uentri donabat auaro.

Hic ubi nequitiae fautoribus et timidis nil

Aut paulum abstulerat, patinas cenabat omasi

35

Vilis et agninae-tribus ursis quod satis esset-,

Scilicet ut uentres lamna candente nepotum

Diceret urendos correctus Bestius. idem,

Quidquid erat nactus praedae maioris, ubi omne

Verterat in fumum et cinerem, 'non hercule miror,'

40

Aiebat, 'siqui comedunt bona, cum sit obeso

Nil melius turdo, nil uolua pulchrius ampla.'

Nimirum hic ego sum; nam tuta et paruola laudo,

Cum res deficiunt, satis inter uilia fortis;

Verum ubi quid melius contingit et unctius, idem

45

Vos sapere et solos aio bene uiuere, quorum

Conspicitur nitidis fundata pecunia uillis.

4

perluor Ξ Ψ

perriuor a A π m¹ (?) R m¹ (?)

peruehor C uar. ς