Horatius epistulae 1, 1

Testo base di riferimento: F. Klingner, 1959

Cura dell'edizione digitale: A. Fassina, 2009

Altre sezioni


Prima dicte mihi, summa dicende Camena,

Spectatum satis et donatum iam rude quaeris,

Maecenas, iterum antiquo me includere ludo?

Non eadem est aetas, non mens. Veianius armis

5

Herculis ad postem fixis latet abditus agro,

Ne populum extrema totiens exoret harena.

Est mihi purgatam crebro qui personet aurem:

'Solue senescentem mature sanus equum, ne

Peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.'

10

Nunc itaque et uersus et cetera ludicra pono:

Quid uerum atque decens, curo et rogo et omnis in hoc sum:

Condo et conpono quae mox depromere possim.

Ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter:

Nullius addictus iurare in uerba magistri,

15

Quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.

Nunc agilis fio et mersor ciuilibus undis

Virtutis uerae custos rigidusque satelles,

Nunc in Aristippi furtim praecepta relabor

Et mihi res, non me rebus subiungere conor.

20

Vt nox longa quibus mentitur amica diesque

Longa uidetur opus debentibus, ut piger annus

Pupillis quos dura premit custodia matrum:

Sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora quae spem

Consiliumque morantur agendi nauiter id quod

25

Aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque,

Aeque neglectum pueris senibusque nocebit.

Restat ut his ego me ipse regam solerque elementis.

Non possis oculo quantum contendere Lynceus:

Non tamen idcirco contemnas lippus inungui;

30

Nec, quia desperes inuicti membra Glyconis,

Nodosa corpus nolis prohibere cheragra.

Est quadam prodire tenus, si non datur ultra.

Feruet auaritia miseroque cupidine pectus:

Sunt uerba et uoces, quibus hunc lenire dolorem

35

Possis et magnam morbi deponere partem.

Laudis amore tumes: sunt certa piacula, quae te

Ter pure lecto poterunt recreare libello.

Inuidus, iracundus, iners, uinosus, amator,

Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,

40

Si modo culturae patientem commodet aurem.

Virtus est uitium fugere et sapientia prima

Stultitia caruisse. uides, quae maxima credis

Esse mala, exiguum censum turpemque repulsam,

Quanto deuites animi capitisque labore:

45

Inpiger extremos curris mercator ad Indos,

Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignis:

Ne cures ea quae stulte miraris et optas,

Discere et audire et meliori credere non uis?

Quis circum pagos et circum compita pugnax

50

Magna coronari contemnat Olympia, cui spes,

Cui sit condicio dulcis sine puluere palmae?

Vilius argentum est auro, uirtutibus aurum.

'O ciues, ciues, quaerenda pecunia primum est;

Virtus post nummos': haec Ianus summus ab imo

55

Prodocet, haec recinunt iuuenes dictata senesque.

[Laeuo suspensi loculos tabulamque lacerto.]

Est animus tibi, sunt mores, est lingua fidesque,

Sed quadringentis sex septem milia desunt:

Plebs eris. at pueri ludentes 'rex eris' aiunt,

60

'Si recte facies'. hic murus aeneus esto:

Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.

Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est

Nenia, quae regnum recte facientibus offert,

Et maribus Curiis et decantata Camillis?

65

Isne tibi melius suadet, qui, rem facias, rem,

Si possis, recte, si non, quocumque modo, rem,

Vt propius spectes lacrumosa poemata Pupi,

An qui Fortunae te responsare superbae

Liberum et erectum praesens hortatur et aptat?

70

Quodsi me populus Romanus forte roget, cur

Non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem

Nec sequar aut fugiam quae diligit ipse uel odit:

Olim quod uolpes aegroto cauta leoni

Respondit, referam: 'quia me uestigia terrent,

75

Omnia te aduersum spectantia, nulla retrorsum.'

Belua multorum es capitum. nam quid sequar aut quem?

Pars hominum gestit conducere publica; sunt qui

Frustis et pomis uiduas uenentur auaras

Excipiantque senes, quos in uiuaria mittant;

80

Multis occulto crescit res fenore. uerum

Esto aliis alios rebus studiisque teneri:

Idem eadem possunt horam durare probantes?

'Nullus in orbe sinus Bais praelucet amoenis'

Si dixit diues, lacus et mare sentit amorem

85

Festinantis eri; cui si uitiosa libido

Fecerit auspicium: 'cras ferramenta Teanum

Tolletis, fabri.' lectus genialis in aula est:

Nil ait esse prius, melius nil caelibe uita;

Si non est, iurat bene solis esse maritis.

90

Quo teneam uoltus mutantem Protea nodo?

Quid pauper? ride: mutat cenacula, lectos,

Balnea, tonsores, conducto nauigio aeque

Nauseat ac locuples, quem ducit priua triremis.

Si curatus inaequali tonsore capillos

95

Occurri, rides; si forte subucula pexae

Trita subest tunicae uel si toga dissidet inpar,

Rides: quid? mea cum pugnat sententia secum,

Quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit,

Aestuat et uitae disconuenit ordine toto,

100

Diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis?

Insanire putas sollemnia me neque rides

Nec medici credis nec curatoris egere

A praetore dati, rerum tutela mearum

Cum sis et praue sectum stomacheris ob unguem

105

De te pendentis, te respicientis amici.

Ad summam: sapiens uno minor est Ioue, diues,

Liber, honoratus, pulcher, rex denique regum,

Praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est.

6

exoret

exornet φ ψ l λ δ