Horatius epistulae 1, 11

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: A. Fassina, 2009

Other sections


Quid tibi uisa Chios, Bullati, notaque Lesbos,

Quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardis,

Zmyrna quid et Colophon, maiora minorane fama?

Cunctane prae campo et Tiberino flumine sordent?

5

An uenit in uotum Attalicis ex urbibus una?

An Lebedum laudas odio maris atque uiarum:

'Scis, Lebedus quid sit: Gabiis desertior atque

Fidenis uicus; tamen illic uiuere uellem

Oblitusque meorum, obliuiscendus et illis,

10

Neptunum procul e terra spectare furentem'?

Sed neque qui Capua Romam petit, imbre lutoque

Adspersus uolet in caupona uiuere; nec qui

Frigus collegit, furnos et balnea laudat

Vt fortunatam plene praestantia uitam;

15

Nec si te ualidus iactauerit Auster in alto,

Idcirco nauem trans Aegaeum mare uendas.

Incolumi Rhodos et Mytilene pulchra facit quod

Paenula solstitio, campestre niualibus auris,

Per brumam Tiberis, Sextili mense caminus.

20

Dum licet ac uoltum seruat Fortuna benignum,

Romae laudetur Samos et Chios et Rhodos absens.

Tu quamcumque deus tibi fortunauerit horam

Grata sume manu neu dulcia differ in annum,

Vt quocumque loco fueris, uixisse libenter

25

Te dicas: nam si ratio et prudentia curas,

Non locus effusi late maris arbiter aufert,

Caelum, non animum mutant, qui trans mare currunt.

Strenua nos exercet inertia: nauibus atque

Quadrigis petimus bene uiuere. quod petis, hic est,

30

Est Vlubris, animus si te non deficit aequus.

1

Quid

Quidem et codd. Prisc. ( aut quidem)