Horatius epistulae 1, 10

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: A. Fassina, 2009

Other sections


Vrbis amatorem Fuscum saluere iubemus

Ruris amatores. hac in re scilicet una

Multum dissimiles, at cetera paene gemelli

Fraternis animis, quidquid negat alter, et alter,

5

Adnuimus pariter. uetuli notique columbi

Tu nidum seruas, ego laudo ruris amoeni

Riuos et musco circumlita saxa nemusque.

Quid quaeris? uiuo et regno, simul ista reliqui,

Quae uos ad caelum fertis rumore secundo,

10

Vtque sacerdotis fugitiuus liba recuso:

Pane egeo iam mellitis potiore placentis.

Viuere naturae si conuenienter oportet

Ponendaeque domo quaerenda est area primum:

Nouistine locum potiorem rure beato?

15

Est ubi plus tepeant hiemes, ubi gratior aura

Leniat et rabiem Canis et momenta Leonis,

Cum semel accepit solem furibundus acutum?

Est ubi diuellat somnos minus inuida cura?

Deterius Libycis olet aut nitet herba lapillis?

20

Purior in uicis aqua tendit rumpere plumbum

Quam quae per pronum trepidat cum murmure riuum?

Nempe inter uarias nutritur silua columnas

Laudaturque domus, longos quae prospicit agros:

Naturam expelles furca, tamen usque recurret

25

Et mala perrumpet furtim fastidia uictrix.

Non qui Sidonio contendere callidus ostro

Nescit Aquinatem potantia uellera fucum

Certius accipiet damnum propiusue medullis

Quam qui non poterit uero distinguere falsum.

30

Quem res plus nimio delectauere secundae,

Mutatae quatient. siquid mirabere, pones

Inuitus. fuge magna: licet sub paupere tecto

Reges et regum uita praecurrere amicos.

Ceruus equum pugna melior communibus herbis

35

Pellebat, donec minor in certamine longo

Inplorauit opes hominis frenumque recepit.

Sed postquam uictor uiolens discessit ab hoste,

Non equitem dorso, non frenum depulit ore.

Sic, qui pauperiem ueritus potiore metallis

40

Libertate caret, dominum uehet inprobus atque

Seruiet aeternum, quia paruo nesciet uti.

Cui non conueniet sua res, ut calceus olim,

Si pede maior erit, subuertet, si minor, uret.

Laetus sorte tua uiues sapienter, Aristi,

45

Nec me dimittes incastigatum, ubi plura

Cogere quam satis est ac non cessare uidebor.

Imperat aut seruit collecta pecunia cuique,

Tortum digna sequi potius quam ducere funem.

Haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae,

50

Excepto quod non simul esses, cetera laetus.

1

saluere

saluare Q