"Iamdudum ausculto et cupiens tibi dicere seruos
Pauca reformido." "Dauusne?" "ita, Dauus, amicum
Mancipium domino et frugi quod sit satis, hoc est,
Vt uitale putes." "age libertate Decembri,
5
Quando ita maiores uoluerunt, utere: narra."
"Pars hominum uitiis gaudet constanter et urget
Propositum; pars multa natat, modo recta capessens,
Interdum prauis obnoxia. saepe notatus
Cum tribus anellis, modo laeua Priscus inani
10
Vixit inaequalis, clauum ut mutaret in horas,
Aedibus ex magnis subito se conderet unde
Mundior exiret uix libertinus honeste;
Iam moechus Romae, iam mallet doctus Athenis
Viuere, uortumnis quotquot sunt natus iniquis.
15
Scurra uolanerius, postquam illi iusta cheragra
Contudit articulos, qui pro se tolleret atque
Mitteret in phimum talos, mercede diurna
Conductum pauit: quanto constantior isdem
In uitiis, tanto leuius miser ac prior illo
20
Qui iam contento, iam laxo fune laborat."
"Non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant,
Furcifer?" "ad te, inquam." "quo pacto, pessime?" "laudas
Fortunam et mores antiquae plebis, et idem,
Siquis ad illa deus subito te agat, usque recuses,
25
Aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse,
Aut quia non firmus rectum defendis et haeres
Nequiquam caeno cupiens euellere plantam.
Romae rus optas; absentem rusticus urbem
Tollis ad astra leuis. si nusquam es forte uocatus
30
Ad cenam, laudas securum holus ac, uelut usquam
Vinctus eas, ita te felicem dicis amasque,
Quod nusquam tibi sit potandum. iusserit ad se
Maecenas serum sub lumina prima uenire
Conuiuam: "nemon oleum fert ocius? ecquis
35
Audit?" cum magno blateras clamore fugisque.
Muluius et scurrae, tibi non referenda precati,
Discedunt. "etenim fateor me" dixerit ille
"Duci uentre leuem, nasum nidore supinor,
Inbecillus, iners, siquid uis, adde, popino.
40
Tu cum sis quod ego et fortassis nequior, ultro
Insectere uelut melior uerbisque decoris
Obuoluas uitium?" quid, si me stultior ipso
Quingentis empto drachmis deprenderis? aufer
Me uoltu terrere; manum stomachumque teneto,
45
Dum quae Crispini docuit me ianitor edo.
Te coniunx aliena capit, meretricula Dauum:
Peccat uter nostrum cruce dignius? acris ubi me
Natura intendit, sub clara nuda lucerna
Quaecumque excepit turgentis uerbera caudae
50
Clunibus aut agitauit equum lasciua supinum,
Dimittit neque famosum neque sollicitum, ne
Ditior aut formae melioris meiat eodem.
Tu cum proiectis insignibus, anulo equestri
Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama,
55
Turpis odoratum caput obscurante lacerna,
Non es quod simulas? metuens induceris atque
Altercante libidinibus tremis ossa pauore.
Quid refert, uri uirgis ferroque necari
Auctoratus eas, an turpi clausus in arca,
60
Quo te demisit peccati conscia erilis,
Contractum genibus tangas caput? estne marito
Matronae peccantis in ambo iusta potestas,
In corruptorem uel iustior? illa tamen se
Non habitu mutatue loco peccatue superne,
65
Cum te formidet mulier neque credat amanti.
Ibis sub furcam prudens dominoque furenti
Conmittes rem omnem et uitam et cum corpore famam
Euasti: credo, metues doctusque cauebis:
Quaeres, quando iterum paueas iterumque perire
70
Possis, o totiens seruus. quae belua ruptis,
Cum semel effugit, reddit se praua catenis?
"Non sum moechus" ais. neque ego hercule fur, ubi uasa
Praetereo sapiens argentea. tolle periclum:
Iam uaga prosiliet frenis natura remotis.
75
Tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque
Tot tantisque minor, quem ter uindicta quaterque
Inposita haud umquam misera formidine priuet?
Adde super, dictis quod non leuius ualeat; nam,
Siue uicarius est, qui seruo paret, uti mos
80
Vester ait, seu conseruus, tibi quid sum ego? nempe
Tu, mihi qui imperitas, aliis seruis miser atque
Duceris ut neruis alienis mobile lignum.
Quisnam igitur liber? sapiens sibi qui imperiosus,
Quem neque pauperies neque mors neque uincula terrent,
85
Responsare cupidinibus, contemnere honores
Fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus,
Externi nequid ualeat per leue morari,
In quem manca ruit semper fortuna. potesne
Ex his ut proprium quid noscere? quinque talenta
90
Poscit te mulier, uexat foribusque repulsum
Perfundit gelida, rursus uocat: eripe turpi
Colla iugo liber, "liber sum" dic age. non quis.
Vrget enim dominus mentem non lenis et acris
Subiectat lasso stimulos uersatque negantem.
95
Vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella,
Qui peccas minus atque ego, cum Fului Rutubaeque
Aut Pacideiani contento poplite miror
Proelia rubrica picta aut carbone, uelut si
Re uera pugnent, feriant uitentque mouentes
100
Arma uiri? nequam et cessator Dauus; at ipse
Subtilis ueterum iudex et callidus audis.
Nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens
Virtus atque animus cenis responsat opimis?
Obsequium uentris mihi perniciosius est cur?
105
Tergo plector enim. qui tu inpunitior illa,
Quae paruo sumi nequeunt, obsonia captas?
Nempe inamarescunt epulae sine fine petitae
Inlusique pedes uitiosum ferre recusant
Corpus. an hic peccat, sub noctem qui puer uuam
110
Furtiua mutat strigili: qui praedia uendit,
Nil seruile gulae parens habet? adde, quod idem
Non horam tecum esse potes, non otia recte
Ponere teque ipsum uitas fugitiuus et erro,
Iam uino quaerens, iam somno fallere curam,
115
Frustra: nam comes atra premit sequiturque fugacem."
"Vnde mihi lapidem?" "quorsum est opus?" "unde sagittas?"
"Aut insanit homo aut uersus facit." "ocius hinc te
Ni rapis, accedes opera agro nona Sabino."