Hoc erat in uotis: modus agri non ita magnus,
Hortus ubi et tecto uicinus iugis aquae fons
Et paulum siluae super his foret. auctius atque
Di melius fecere. bene est. nil amplius oro,
5
Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis.
Si neque maiorem feci ratione mala rem
Nec sum facturus uitio culpaue minorem,
Si ueneror stultus nihil horum "o si angulus ille
Proximus accedat, qui nunc denormat agellum!"
10
"O si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi,
Thesauro inuento qui mercennarius agrum
Illum ipsum mercatus arauit, diues amico
Hercule!", si quod adest gratum iuuat, hac prece te oro:
Pingue pecus domino facias et cetera praeter
15
Ingenium, utque soles, custos mihi maximus adsis.
Ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe remoui,
Quid prius inlustrem saturis musaque pedestri?
Nec mala me ambitio perdit nec plumbeus auster
Autumnusque grauis, Libitinae quaestus acerbae.
20
Matutine pater, seu Iane libentius audis,
Vnde homines operum primos uitaeque labores
Instituunt -sic dis placitum-, tu carminis esto
Principium. Romae sponsorem me rapis: "eia,
Ne prior officio quisquam respondeat, urge."
25
Siue aquilo radit terras seu bruma niualem
Interiore diem gyro trahit, ire necesse est.
Postmodo quod mi obsit clare certumque locuto
Luctandum in turba et facienda iniuria tardis.
"Quid tibi uis, insane?" et "quam rem agis?" inprobus urget
30
Iratis precibus, "tu pulses omne quod obstat,
Ad Maecenatem memori si mente recurras."
Hoc iuuat et melli est, non mentiar. at simul atras
Ventum est Esquilias, aliena negotia centum
Per caput et circa saliunt latus. "ante secundam
35
Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras."
"De re communi scribae magna atque noua te
Orabant hodie meminisses, Quinte, reuerti."
"Inprimat his cura Maecenas signa tabellis."
Dixeris: "experiar": "si uis, potes," addit et instat.
40
Septimus octauo propior iam fugerit annus,
Ex quo Maecenas me coepit habere suorum
In numero, dumtaxat ad hoc, quem tollere raeda
Vellet iter faciens et cui concredere nugas
Hoc genus: "hora quota est?" "Thraex est Gallina Syro par?"
45
"Matutina parum cautos iam frigora mordent",
Et quae rimosa bene deponuntur in aure.
Per totum hoc tempus subiectior in diem et horam
Inuidiae noster. ludos spectauerat, una
Luserat in campo: "fortunae filius" omnes.
50
Frigidus a rostris manat per compita rumor:
Quicumque obuius est, me consulit: "o bone -nam te
Scire, deos quoniam propius contingis oportet-,
Numquid de Dacis audisti?" "nil equidem." "ut tu
Semper eris derisor." "at omnes di exagitent me,
55
Si quicquam." "quid? militibus promissa Triquetra
Praedia Caesar an est Itala tellure daturus?"
Iurantem me scire nihil mirantur ut unum
Scilicet egregii mortalem altique silenti.
Perditur haec inter misero lux non sine uotis:
60
O rus, quando ego te adspiciam quandoque licebit
Nunc ueterum libris, nunc somno et inertibus horis
Ducere sollicitae iucunda obliuia uitae?
O quando faba Pythagorae cognata simulque
Vncta satis pingui ponentur holuscula lardo?
65
O noctes cenaeque deum, quibus ipse meique
Ante Larem proprium uescor uernasque procacis
Pasco libatis dapibus. prout cuique libido est,
Siccat inaequalis calices conuiua solutus
Legibus insanis, seu quis capit acria fortis
70
Pocula seu modicis uuescit laetius. ergo
Sermo oritur, non de uillis domibusue alienis,
Nec male necne Lepos saltet; sed, quod magis ad nos
Pertinet et nescire malum est, agitamus, utrumne
Diuitiis homines an sint uirtute beati,
75
Quidue ad amicitias, usus rectumne, trahat nos
Et quae sit natura boni summumque quid eius.
Ceruius haec inter uicinus garrit anilis
Ex re fabellas. siquis nam laudat Arelli
Sollicitas ignarus opes, sic incipit: "olim
80
Rusticus urbanum murem mus paupere fertur
Accepisse cauo, ueterem uetus hospes amicum,
Asper et attentus quaesitis, ut tamen artum
Solueret hospitiis animum. quid multa? neque ille
Sepositi ciceris nec longae inuidit auenae,
85
Aridum et ore ferens acinum semesaque lardi
Frusta dedit, cupiens uaria fastidia cena
Vincere tangentis male singula dente superbo,
Cum pater ipse domus palea porrectus in horna
Esset ador loliumque, dapis meliora relinquens.
90
Tandem urbanus ad hunc "quid te iuuat" inquit, "amice,
Praerupti nemoris patientem uiuere dorso?
Vis tu homines urbemque feris praeponere siluis?
Carpe uiam, mihi crede, comes, terrestria quando
Mortalis animas uiuunt sortita neque ulla est
95
Aut magno aut paruo leti fuga: quo, bone, circa,
Dum licet, in rebus iucundis uiue beatus,
Viue memor, quam sis aeui breuis." haec ubi dicta
Agrestem pepulere, domo leuis exsilit; inde
Ambo propositum peragunt iter, urbis auentes
100
Moenia nocturni subrepere. iamque tenebat
Nox medium caeli spatium, cum ponit uterque
In locuplete domo uestigia, rubro ubi cocco
Tincta super lectos canderet uestis eburnos
Multaque de magna superessent fercula cena,
105
Quae procul exstructis inerant hesterna canistris.
Ergo ubi purpurea porrectum in ueste locauit
Agrestem, ueluti succinctus cursitat hospes
Continuatque dapes nec non uerniliter ipsis
Fungitur officiis, praelambens omne quod adfert.
110
Ille cubans gaudet mutata sorte bonisque
Rebus agit laetum conuiuam, cum subito ingens
Valuarum strepitus lectis excussit utrumque.
Currere per totum pauidi conclaue magisque
Exanimes trepidare, simul domus alta Molossis
115
Personuit canibus. tum rusticus: "haud mihi uita
Est opus hac" ait et "ualeas: me silua cauosque
Tutus ab insidiis tenui solabitur eruo."