Horatius epistulae 1, 5

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: A. Fassina, 2009

Other sections


Si potes Archiacis conuiua recumbere lectis

Nec modica cenare times holus omne patella,

Supremo te sole domi, Torquate, manebo.

Vina bibes iterum Tauro diffusa palustris

5

Inter Minturnas Sinuessanumque Petrinum.

Si melius quid habes, arcesse, uel imperium fer.

Iamdudum splendet focus et tibi munda supellex:

Mitte leuis spes et certamina diuitiarum

Et Moschi causam: cras nato Caesare festus

10

Dat ueniam somnumque dies; inpune licebit

Aestiuam sermone benigno tendere noctem.

Quo mihi fortunam, si non conceditur uti?

Parcus ob heredis curam nimiumque seuerus

Adsidet insano: potare et spargere flores

15

Incipiam patiarque uel inconsultus haberi.

Quid non ebrietas dissignat? operta recludit,

Spes iubet esse ratas, ad proelia trudit inertem,

Sollicitis animis onus eximit, addocet artis.

Fecundi calices quem non fecere disertum,

20

Contracta quem non in paupertate solutum?

Haec ego procurare et idoneus imperor et non

Inuitus, ne turpe toral, ne sordida mappa

Corruget naris, ne non et cantharus et lanx

Ostendat tibi te, ne fidos inter amicos

25

Sit qui dicta foras eliminet, ut coeat par

Iungaturque pari: Butram tibi Septiciumque

Et nisi cena prior potiorque puella Sabinum

Detinet adsumam; locus est et pluribus umbris;

Sed nimis arta premunt olidae conuiuia caprae.

30

Tu quotus esse uelis rescribe et rebus omissis

Atria seruantem postico falle clientem.

11

aestiuam

festiuam ς