Horatius epistulae 1, 4

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: A. Fassina, 2009

Other sections


Albi, nostrorum sermonum candide iudex,

Quid nunc te dicam facere in regione Pedana?

Scribere quod Cassi Parmensis opuscula uincat

An tacitum siluas inter reptare salubris

5

Curantem quidquid dignum sapiente bonoque est?

Non tu corpus eras sine pectore: di tibi formam,

Di tibi diuitias dederunt artemque fruendi.

Quid uoueat dulci nutricula maius alumno,

Qui sapere et fari possit quae sentiat et cui

10

Gratia fama ualetudo contingat abunde

Et mundus uictus non deficiente crumina?

Inter spem curamque, timores inter et iras

Omnem crede diem tibi diluxisse supremum:

Grata superueniet quae non sperabitur hora.

15

Me pinguem et nitidum bene curata cute uises,

Cum ridere uoles, Epicuri de grege porcum.

7

dederunt Ψ Bl σχΓ σχv

dederant Ξ g M