"Sic raro scribis, ut toto non quater anno
Membranam poscas, scriptorum quaeque retexens,
Iratus tibi, quod uini somnique benignus
Nil dignum sermone canas. quid fiet? at ipsis
5
Saturnalibus huc fugisti sobrius. ergo
Dic aliquid dignum promissis. incipe. nil est.
Culpantur frustra calami immeritusque laborat
Iratis natus paries dis atque poetis.
Atqui uoltus erat multa et praeclara minantis,
10
Si uacuum tepido cepisset uillula tecto.
Quorsum pertinuit stipare Platona Menandro?
Eupolin, Archilochum, comites educere tantos?
Inuidiam placare paras uirtute relicta?
Contemnere miser. uitanda est inproba Siren
15
Desidia, aut quidquid uita meliore parasti
Ponendum aequo animo." di te, Damasippe, deaeque
Verum ob consilium donent tonsore. sed unde
Tam bene me nosti? "postquam omnis res mea Ianum
Ad medium fracta est, aliena negotia curo
20
Excussus propriis. olim nam quaerere amabam,
Quo uafer ille pedes lauisset Sisyphus aere,
Quid scalptum infabre, quid fusum durius esset.
Callidus huic signo ponebam milia centum;
Hortos egregiasque domos mercarier unus
25
Cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale
Inposuere mihi cognomen compita." noui
Et miror morbi purgatum te illius. "atqui
Emouit ueterem mire nouus, ut solet, in cor
Traiecto lateris miseri capitisue dolore,
30
Vt lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget.
Dum ne quid simile huic, esto ut libet." "o bone, ne te
Frustrere, insanis et tu stultique prope omnes,
Siquid Stertinius ueri crepat, unde ego mira
Descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me
35
Solatus iussit sapientem pascere barbam
Atque a Fabricio non tristem ponte reuerti.
Nam male re gesta cum uellem mittere operto
Me capite in flumen, dexter stetit et "caue faxis
Te quicquam indignum. pudor" inquit "te malus angit,
40
Insanos qui inter uereare insanus haberi.
Primum nam inquiram, quid sit furere: hoc si erit in te
Solo, nil uerbi, pereas quin fortiter, addam.
Quem mala stultitia et quemcumque inscitia ueri
Caecum agit, insanum Chrysippi porticus et grex
45
Autumat. haec populos, haec magnos formula reges,
Excepto sapiente, tenet. nunc accipe, quare
Desipiant omnes aeque ac tu, qui tibi nomen
Insano posuere. uelut siluis, ubi passim
Palantis error certo de tramite pellit,
50
Ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit, unus utrique
Error, sed uariis inludit partibus; hoc te
Crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille
Qui te deridet caudam trahat. est genus unum
Stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignis,
55
Vt rupes fluuiosque in campo obstare queratur;
Alterum et huic uarum et nihilo sapientius ignis
Per medios fluuiosque ruentis: clamet amica
Mater, honesta soror cum cognatis, pater, uxor:
"Hic fossa est ingens, hic rupes maxima: serua!"
60
Non magis audierit, quam Fufius ebrius olim,
Cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis
"Mater, te appello" clamantibus. huic ego uolgus
Errori similem cunctum insanire docebo.
Insanit ueteres statuas Damasippus emendo:
65
Integer est mentis Damasippi creditor? esto.
"Accipe quod numquam reddas mihi" si tibi dicam:
Tune insanus eris, si acceperis, an magis excors
Reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert?
Scribe decem a Nerio: non est satis; adde Cicutae
70
Nodosi tabulas, centum, mille adde catenas:
Effugiet tamen haec sceleratus uincula Proteus.
Cum rapies in ius malis ridentem alienis,
Fiet aper, modo auis, modo saxum et, cum uolet, arbor
Si male rem gerere insani est, contra bene sani:
75
Putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perelli
Dictantis, quod tu numquam rescribere possis.
Audire atque togam iubeo conponere, quisquis
Ambitione mala aut argenti pallet amore,
Quisquis luxuria tristiue superstitione
80
Aut alio mentis morbo calet: huc propius me,
Dum doceo insanire omnis uos, ordine adite.
Danda est ellebori multo pars maxima auaris:
Nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem.
Heredes Staberi summam incidere sepulcro,
85
Ni sic fecissent gladiatorum dare centum
Damnati populo paria atque epulum arbitrio Arri,
Frumenti quantum metit Africa. "siue ego praue
Seu recte hoc uolui, ne sis patruus mihi": credo,
Hoc Staberi prudentem animum uidisse. quid ergo
90
Sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo
Heredes uoluit?" quoad uixit, credidit ingens
Pauperiem uitium et cauit nihil acrius, ut, si
Forte minus locuples uno quadrante perisset,
Ipse uideretur sibi nequior. "omnis enim res,
95
Virtus, fama, decus, diuina humanaque pulchris
Diuitiis parent; quas qui construxerit, ille
Clarus erit, fortis, iustus." "sapiensne?" etiam, et rex
Et quidquid uolet." hoc ueluti uirtute paratum
Sperauit magnae laudi fore. quid simile isti
100
Graecus Aristippus? qui seruos proicere aurum
In media iussit Libya, quia tardius irent
Propter onus segnes. uter est insanior horum?
Nil agit exemplum, litem quod lite resoluit.
Siquis emat citharas, emptas conportet in unum,
105
Nec studio citharae nec Musae deditus ulli,
Si scalpra et formas non sutor, nautica uela
Auersus mercaturis, delirus et amens
Vndique dicatur merito. qui discrepat istis,
Qui nummos aurumque recondit, nescius uti
110
Conpositis metuensque uelut contingere sacrum?
Siquis ad ingentem frumenti semper aceruum
Porrectus uigilet cum longo fuste neque illinc
Audeat esuriens dominus contingere granum
Ac potius foliis parcus uescatur amaris;
115
Si positis intus Chii ueterisque Falerni
Mille cadis - nihil est: tercentum milibus - acre
Potet acetum; age si et stramentis incubet, unde
Octoginta annos natus, cui stragula uestis,
Blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca:
120
Nimirum insanus paucis uideatur, eo quod
Maxima pars hominum morbo iactatur eodem.
Filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres,
Dis inimice senex, custodis? ne tibi desit?
Quantulum enim summae curtabit quisque dierum,
125
Vnguere si caules oleo meliore caputque
Coeperis inpexa foedum porrigine? quare,
Si quiduis satis est, periuras, surripis, aufers
Vndique? tun sanus? populum si caedere saxis
Incipias seruosue tuos, quos aere pararis,
130
Insanum te omnes pueri clamentque puellae;
Cum laqueo uxorem interimis matremque ueneno,
Incolumi capite es? quid enim? neque tu hoc facis Argis
Nec ferro ut demens genetricem occidis Orestes.
An tu reris eum occisa insanisse parente
135
Ac non ante malis dementem actum Furiis quam
In matris iugulo ferrum tepefecit acutum?
Quin, ex quo est habitus male tutae mentis Orestes,
Nil sane fecit quod tu reprehendere possis:
Non Pyladen ferro uiolare aususue sororem
140
Electran, tantum maledicit utrique uocando
Hanc Furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis.
Pauper Opimius argenti positi intus et auri,
Qui Veientanum festis potare diebus
Campana solitus trulla uappamque profestis,
145
Quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres
Iam circum loculos et clauis laetus ouansque
Curreret. hunc medicus multum celer atque fidelis
Excitat hoc pacto: mensam poni iubet atque
Effundi saccos nummorum, accedere pluris
150
Ad numerandum: hominem sic erigit; addit et illud:
"Ni tua custodis, auidus iam haec auferet heres."
Men uiuo?" "ut uiuas igitur, uigila. hoc age." "quid uis?"
"Deficient inopem uenae te, ni cibus atque
Ingens accedit stomacho fultura ruenti.
155
Tu cessas? agedum sume hoc tisanarium oryzae."
"Quanti emptae?" "paruo." "quanti ergo?" "octussibus." "eheu,
Quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?"
Quisnam igitur sanus?" qui non stultus. "quid auarus?
Stultus et insanus. quid, siquis non sit auarus,
160
Continuo sanus? minime. cur, Stoice? dicam.
"Non est cardiacus" Craterum dixisse putato
"Hic aeger". recte est igitur surgetque? negabit.
[Quod latus aut renes morbo temptentur acuto]
Non est periurus neque sordidus: inmolet aequis
165
Hic porcum Laribus; uerum ambitiosus et audax:
Nauiget Anticyram. quid enim differt, barathrone
Dones quidquid habes an numquam utare paratis?
Seruius Oppidius Canusi duo praedia, diues
Antiquo censu, gnatis diuisse duobus
170
Fertur et hoc moriens pueris dixisse uocatis
Ad lectum: "postquam te talos, Aule, nucesque
Ferre sinu laxo, donare et ludere uidi,
Te, Tiberi, numerare, cauis abscondere tristem,
Extimui, ne uos ageret uesania discors,
175
Tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam.
Quare per diuos oratus uterque Penatis
Tu caue ne minuas, tu ne maius facias id
Quod satis esse putat pater et natura coercet.
Praeterea ne uos titillet gloria, iure
180
Iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritue
Vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto."
In cicere atque faba bona tu perdasque lupinis,
Latus ut in Circo spatiere et aeneus ut stes,
Nudus agris, nudus nummis, insane, paternis;
185
Scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu,
Astuta ingenuum uulpes imitata leonem?
Nequis humasse uelit Aiacem, Atrida, uetas cur?
"Rex sum." nil ultra quaero plebeius. "et aequam
Rem imperito, ac sicui uideor non iustus, inulto
190
Dicere quod sentit permitto." maxime regum,
Di tibi dent capta classem redducere Troia.
Ergo consulere et mox respondere licebit?
"Consule." cur Aiax, heros ab Achille secundus,
Putescit, totiens seruatis clarus Achiuis,
195
Gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato,
Per quem tot iuuenes patrio caruere sepulcro?
"Mille ouium insanus morti dedit, inclitum Vlixen
Et Menelaum una mecum se occidere clamans."
Tu cum pro uitula statuis dulcem Aulide natam
200
Ante aras spargisque mola caput, inprobe, salsa,
Rectum animi seruas?" quorsum?" insanus quid enim Aiax
Fecit? cum strauit ferro pecus, abstinuit uim
Vxore et gnato; mala multa precatus Atridis
Non ille aut Teucrum aut ipsum uiolauit Vlixen.
205
"Verum ego, ut haerentis aduerso litore nauis
Eriperem, prudens placaui sanguine diuos"
Nempe tuo, furiose. "meo, sed non furiosus."
Qui species alias ueris scelerisque tumultu
Permixtas capiet, commotus habebitur, atque
210
Stultitiane erret nihilum distabit an ira.
Aiax inmeritos cum occidit desipit agnos:
Cum prudens scelus ob titulos admittis inanis,
Stas animo et purum est uitio tibi, cum tumidum est cor?
Siquis lectica nitidam gestare amet agnam,
215
Huic uestem ut gnatae, paret ancillas, paret aurum,
Rufam aut Posillam appellet fortique marito
Destinet uxorem: interdicto huic omne adimat ius
Praetor et ad sanos abeat tutela propinquos.
Quid, siquis gnatam pro muta deuouet agna,
220
Integer est animi? ne dixeris. ergo ubi praua
Stultitia, hic summa est insania; qui sceleratus,
Et furiosus erit; quem cepit uitrea fama,
Hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis.
Nunc age luxuriam et Nomentanum arripe mecum.
225
Vincet enim stultos ratio insanire nepotes.
Hic simul accepit patrimoni mille talenta,
Edicit, piscator uti, pomarius, auceps,
Vnguentarius ac Tusci turba inpia uici,
Cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum
230
Mane domum ueniant. quid tum? uenere frequentes,
Verba facit leno: "quidquid mihi, quidquid et horum
Cuique domi est, id crede tuum et uel nunc pete uel cras."
Accipe quid contra haec iuuenis responderit aequus.
"In niue Lucana dormis ocreatus, ut aprum
235
Cenem ego; tu piscis hiberno ex aequore uerris.
Segnis ego, indignus qui tantum possideam; aufer,
Sume tibi decies; tibi tantundem; tibi triplex,
Vnde uxor media currit de nocte uocata."
Filius Aesopi detractam ex aure Metellae,
240
Scilicet ut deciens solidum absorberet, aceto
Diluit insignem bacam: qui sanior ac si
Illud idem in rapidum flumen iaceretue cloacam?
Quinti progenies Arri, par nobile fratrum
Nequitia et nugis prauorum et amore gemellum
245
Luscinias soliti inpenso prandere coemptas,
Quorsum abeant? sani ut creta, an carbone notati?
Aedificare casas, plostello adiungere muris,
Ludere par inpar, equitare in harundine longa
Siquem delectet barbatum, amentia uerset.
250
Si puerilius his ratio esse euincet amare
Nec quicquam differre, utrumne in puluere, trimus
Quale prius, ludas opus, an meretricis amore
Sollicitus plores: quaero, faciasne quod olim
Mutatus Polemon? ponas insignia morbi,
255
Fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille
Dicitur ex collo furtim carpsisse coronas,
Postquam est inpransi correptus uoce magistri?
Porrigis irato puero cum poma, recusat;
"Sume, catelle" negat; si non des, optet. amator
260
Exclusus qui distat, agit ubi secum, eat an non,
Quo rediturus erat non arcessitus, et haeret
Inuisis foribus? "nec nunc, cum me uocet ultro,
Accedam? an potius mediter finire dolores?
Exclusit; reuocat: redeam? non, si obsecret." ecce
265
Seruos, non paulo sapientior: "o ere, quae res
Nec modum habet neque consilium, ratione modoque
Tractari non uolt. in amore haec sunt mala, bellum,
Pax rursum: haec siquis tempestatis prope ritu
Mobilia et caeca fluitantia sorte laboret
270
Reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac si
Insanire paret certa ratione modoque."
Quid? cum Picenis excerpens semina pomis
Gaudes, si cameram percusti forte, penes te es?
Quid? cum balba feris annoso uerba palato,
275
Aedificante casas qui sanior? adde cruorem
Stultitiae atque ignem gladio scrutare. modo, inquam.
Hellade percussa Marius cum praecipitat se,
Cerritus fuit? an commotae crimine mentis
Absolues hominem et sceleris damnabis eundem
280
Ex more inponens cognata uocabula rebus?
Libertinus erat, qui circum compita siccus
Lautis mane senex manibus currebat et "unum",
-"Quid tam magnum?" addens- "unum me surpite morti!
Dis etenim facile est" orabat; sanus utrisque
285
Auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus,
Exciperet dominus, cum uenderet. hoc quoque uolgus
Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni.
"Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores,"
Mater ait pueri mensis iam quinque cubantis,
290
"Frigida si puerum quartana reliquerit, illo
Mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus
In Tiberi stabit." casus medicusue leuarit
Aegrum ex praecipiti: mater delira necabit
In gelida fixum ripa febrimque reducet,
295
Quone malo mentem concussa? timore deorum."
Haec mihi Stertinius, sapientum octauus, amico
Arma dedit, posthac ne compellarer inultus.
Dixerit insanum qui me, totidem audiet atque
Respicere ignoto discet pendentia tergo."
300
Stoice, post damnum sic uendas omnia pluris,
Qua me stultitia, quoniam non est genus unum,
Insanire putas? ego nam uideor mihi sanus."
"Quid, caput abscissum manibus cum portat Agaue
Gnati infelicis, sibi tunc furiosa uidetur?"
305
"Stultum me fateor - liceat concedere ueris -
Atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me
Aegrotare putes animi uitio." "accipe: primum
Aedificas, hoc est longos imitaris, ab imo
Ad summum totus moduli bipedalis, et idem
310
Corpore maiorem rides Turbonis in armis
Spiritum et incessum: qui ridiculus minus illo?
An, quodcumque facit Maecenas, te quoque uerum est,
Tanto dissimilem et tanto certare minorem?
Absentis ranae pullis uituli pede pressis
315
Vnus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens
Belua cognatos eliserit: illa rogare,
Quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset?
"Maior dimidio." num tanto?" cum magis atque
Se magis inflaret, "non, si te ruperis," inquit,
320
"Par eris." haec a te non multum abludit imago.
Adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino,
Quae siquis sanus fecit, sanus facis et tu.
Non dico horrendam rabiem -" iam desine." "- cultum
Maiorem censu -" "teneas, Damasippe, tuis te."
325
"- mille puellarum, puerorum mille furores -"
"O maior tandem parcas, insane, minori."