Horatius saturae 1, 10

Testo base di riferimento: F. Klingner, 1970

Cura dell'edizione digitale: A. Fassina, 2009

Altre sezioni


Nempe incomposito dixi pede currere uersus

Lucili. quis tam Lucili fautor inepte est,

Vt non hoc fateatur? at idem, quod sale multo

Vrbem defricuit, charta laudatur eadem.

5

Nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic

Et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer.

Ergo non satis est risu diducere rictum

Auditoris; et est quaedam tamen hic quoque uirtus.

Est breuitate opus, ut currat sententia neu se

10

Inpediat uerbis lassas onerantibus auris,

Et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso,

Defendente uicem modo rhetoris atque poetae,

Interdum urbani, parcentis uiribus atque

Extenuantis eas consulto. ridiculum acri

15

Fortius et melius magnas plerumque secat res.

Illi, scripta quibus comoedia prisca uiris est,

Hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher

Hermogenes umquam legit neque simius iste

Nil praeter Caluum et doctus cantare Catullum.

20

"At magnum fecit, quod uerbis graeca latinis

Miscuit." o seri studiorum quine putetis

Difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti

Contigit? "at sermo lingua concinnus utraque

Suauior, ut Chio nota si conmixta Falerni est."

25

Cum uersus facias, te ipsum percontor, an et cum

Dura tibi peragenda rei sit causa Petilli?

Scilicet oblitus patriaeque patrisque Latini,

Cum Pedius causas exsudet Publicola atque

Coruinus, patriis intermiscere petita

30

Verba foris malis, Canusini more bilinguis.

Atque ego cum graecos facerem, natus mare citra,

Versiculos, uetuit me tali uoce Quirinus

Post mediam noctem uisus, cum somnia uera:

"In siluam non ligna feras insanius ac si

35

Magnas Graecorum malis implere cateruas."

Turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumque

Diffingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,

Quae neque in aede sonent certantia iudice Tarpa

Nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.

40

Arguta meretrice potes Dauoque Chremeta

Eludente senem comis garrire libellos

Vnus uiuorum, Fundani; Pollio regum

Facta canit pede ter percusso; forte epos acer

Vt nemo Varius ducit, molle atque facetum

45

Vergilio annuerunt gaudentes rure Camenae:

Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino

Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,

Inuentore minor; neque ego illi detrahere ausim

Haerentem capiti cum multa laude coronam.

50

At dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem

Plura quidem tollenda relinquendis. age quaeso,

Tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?

Nil comis tragici mutat Lucilius Acci?

Non ridet uersus Enni grauitate minores,

55

Cum de se loquitur non ut maiore reprensis?

Quid uetat et nosmet Lucili scripta legentis

Quaerere, num illius, num rerum dura negarit

Versiculos natura magis factos et euntis

Mollius ac siquis pedibus quid claudere senis,

60

Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos

Ante cibum uersus, totidem cenatus, Etrusci

Quale fuit Cassi rapido feruentius amni

Ingenium, capsis quem fama est esse librisque

Ambustum propriis. fuerit Lucilius, inquam,

65

Comis et urbanus, fuerit limatior idem

Quam rudis et Graecis intacti carminis auctor

Quamque poetarum seniorum turba; sed ille,

Si foret hoc nostrum fato delapsus in aeuum,

Detereret sibi multa, recideret omne quod ultra

70

Perfectum traheretur, et in uersu faciendo

Saepe caput scaberet uiuos et roderet unguis.

Saepe stilum uertas, iterum quae digna legi sint

Scripturus, neque te ut miretur turba labores,

Contentus paucis lectoribus. an tua demens

75

Vilibus in ludis dictari carmina malis?

Non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax,

Contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.

Men moueat cimex Pantilius aut cruciet quod

Vellicet absentem Demetrius aut quod ineptus

80

Fannius Hermogenis laedat conuiua Tigelli?

Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque,

Valgius et probet haec Octauius optimus atque

Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque

Ambitione relegata. te dicere possum,

85

Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque

Vos, Bibule et Serui, simul his te, candide Furni,

Conpluris alios, doctos ego quos et amicos

Prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque,

Adridere uelim, doliturus, si placeant spe

90

Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,

Discipularum inter iubeo plorare cathedras.

I, puer, atque meo citus haec subscribe libello.

2

inepte Ξ Ψ σχΓ, σχV, σχv, σχc

inepti Rz ς