Horatius saturae 1, 6

Testo base di riferimento: F. Klingner, 1970

Cura dell'edizione digitale: A. Fassina, 2009

Altre sezioni


Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos

Incoluit finis, nemo generosior est te,

Nec quod auus tibi maternus fuit atque paternus

Olim qui magnis legionibus imperitarent,

5

Vt plerique solent, naso suspendis adunco

Ignotos, ut me libertino patre natum.

Cum referre negas, quali sit quisque parente

Natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi uere,

Ante potestatem Tulli atque ignobile regnum

10

Multos saepe uiros nullis maioribus ortos

Et uixisse probos amplis et honoribus auctos;

Contra Laeuinum, Valeri genus, unde Superbus

Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis

Non umquam pretio pluris licuisse, notante

15

Iudice quo nosti, populo, qui stultus honores

Saepe dat indignis et famae seruit ineptus,

Qui stupet in titulis et imaginibus. quid oportet

Nos facere a uolgo longe longeque remotos?

Namque esto: populus Laeuino mallet honorem

20

Quam Decio mandare nouo censorque moueret

Appius, ingenuo si non essem patre natus:

Vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem.

Sed fulgente trahit constrictos Gloria curru

Non minus ignotos generosis. quo tibi, Tilli,

25

Sumere depositum clauom fierique tribuno?

Inuidia adcreuit, priuato quae minor esset.

Nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus

Pellibus et latum demisit pectore clauom,

Audit continuo "quis homo hic est? quo patre natus?"

30

Vt siqui aegrotet quo morbo Barrus, haberi

Et cupiat formosus, eat quacumque, puellis

Iniciat curam quaerendi singula, quali

Sit facie, sura, quali pede, dente, capillo:

Sic qui promittit ciuis, urbem sibi curae,

35

Imperium fore et Italiam, delubra deorum,

Quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus,

Omnis mortalis curare et quaerere cogit.

"Tune, Syri Damae aut Dionysi filius, audes

Deicere de saxo ciuis aut tradere Cadmo?"

40

"At Nouius collega gradu post me sedet uno;

Namque est ille, pater quod erat meus." "hoc tibi Paulus

Et Messalla uideris? at hic, si plaustra ducenta

Concurrantque foro tria funera magna, sonabit,

Cornua quod uincatque tubas: saltem tenet hoc nos."

45

Nunc ad me redeo libertino patre natum,

Quem rodunt omnes libertino patre natum,

Nunc, quia sim tibi, Maecenas, conuictor, at olim,

Quod mihi pareret legio Romana tribuno.

Dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem

50

Iure mihi inuideat quiuis, ita te quoque amicum,

Praesertim cautum dignos adsumere, praua

Ambitione procul. felicem dicere non hoc

Me possim, casu quod te sortitus amicum;

Nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim

55

Vergilius, post hunc Varius dixere, quid essem.

Vt ueni coram, singultim pauca locutus,

Infans namque pudor prohibebat plura profari,

Non ego me claro natum patre, non ego circum

Me Satureiano uectari rura caballo,

60

Sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos,

Pauca; abeo, et reuocas nono post mense iubesque

Esse in amicorum numero. magnum hoc ego duco,

Quod placui tibi, qui turpi secernis honestum

Non patre praeclaro, sed uita et pectore puro.

65

Atqui si uitiis mediocribus ac mea paucis

Mendosa est natura, alioqui recta, uelut si

Egregio inspersos reprendas corpore naeuos,

Si neque auaritiam neque sordes nec mala lustra

Obiciet uere quisquam mihi, purus et insons,

70

Vt me collaudem, si et uiuo carus amicis,

Causa fuit pater his; qui macro pauper agello

Noluit in Flaui ludum me mittere, magni

Quo pueri magnis e centurionibus orti

Laeuo suspensi loculos tabulamque lacerto

75

Ibant octonos referentes Idibus aeris,

Sed puerum est ausus Romam portare docendum

Artis quas doceat quiuis eques atque senator

Semet prognatos. uestem seruosque sequentis,

In magno ut populo, siqui uidisset, auita

80

Ex re praeberi sumptus mihi crederet illos.

Ipse mihi custos incorruptissimus omnes

Circum doctores aderat. quid multa? pudicum,

Qui primus uirtutis honos, seruauit ab omni

Non solum facto, uerum opprobrio quoque turpi

85

Nec timuit, sibi ne uitio quis uerteret, olim

Si praeco paruas aut, ut fuit ipse, coactor

Mercedes sequerer; neque ego essem questus. at hoc nunc

Laus illi debetur et a me gratia maior.

Nil me paeniteat sanum patris huius, eoque

90

Non, ut magna dolo factum negat esse suo pars,

Quod non ingenuos habeat clarosque parentes,

Sic me defendam. longe mea discrepat istis

Et uox et ratio. nam si natura iuberet

A certis annis aeuum remeare peractum

95

Atque alios legere, ad fastum quoscumque parentes

Optaret sibi quisque, meis contentus honestos

Fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens

Iudicio uolgi, sanus fortasse tuo, quod

Nollem onus haud umquam solitus portare molestum.

100

Nam mihi continuo maior quaerenda foret res

Atque salutandi plures, ducendus et unus

Et comes alter, uti ne solus rusue peregre<ue>

Exirem, plures calones atque caballi

Pascendi, ducenda petorrita. nunc mihi curto

105

Ire licet mulo uel si libet usque Tarentum,

Mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos.

Obiciet nemo sordis mihi, quas tibi, Tilli,

Cum Tiburte uia praetorem quinque secuntur

Te pueri, lasanum portantes oenophorumque.

110

Hoc ego commodius quam tu, praeclare senator,

Milibus atque aliis uiuo. quacumque libido est,

Incedo solus, percontor quanti holus ac far,

Fallacem Circum uespertinumque pererro

Saepe Forum, adsisto diuinis, inde domum me

115

Ad porri et ciceris refero laganique catinum;

Cena ministratur pueris tribus et lapis albus

Pocula cum cyatho duo sustinet, adstat echinus

Vilis, cum patera guttus, Campana supellex.

Deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras

120

Surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se

Voltum ferre negat Nouiorum posse minoris.

Ad quartam iaceo; post hanc uagor aut ego lecto

Aut scripto quod me tacitum iuuet unguor oliuo,

Non quo fraudatis inmundus Natta lucernis.

125

Ast ubi me fessum sol acrior ire lauatum

Admonuit, fugio campum lusumque trigonem.

Pransus non auide, quantum interpellet inani

Ventre diem durare, domesticus otior. haec est

Vita solutorum misera ambitione grauique;

130

His me consolor uicturum suauius ac si

Quaestor auus pater atque meus patruusque fuissent.

4

imperitarent Ψ K g

imperitarint Ξ Q

imperitarunt R