Horatius saturae 2, 2

Reference basis text: F. Klingner, 1970

Editing of the digital edition: A. Fassina, 2009

Other sections


Quae uirtus et quanta, boni, sit uiuere paruo

-Nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus

Rusticus, abnormis sapiens crassaque Minerua-,

Discite non inter lances mensasque nitentis,

5

Cum stupet insanis acies fulgoribus et cum

Adclinis falsis animus meliora recusat,

Verum hic inpransi mecum disquirite. cur hoc?

Dicam, si potero. male uerum examinat omnis

Corruptus iudex. leporem sectatus equoue

10

Lassus ab indomito uel, si Romana fatigat

Militia adsuetum graecari -seu pila uelox

Molliter austerum studio fallente laborem,

Seu te discus agit, pete cedentem aera disco:

Cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis

15

Sperne cibum uilem; nisi Hymettia mella Falerno

Ne biberis diluta. foris est promus, et atrum

Defendens piscis hiemat mare: cum sale panis

Latrantem stomachum bene leniet. unde putas aut

Qui partum? non in caro nidore uoluptas

20

Summa, sed in te ipso est. tu pulmentaria quaere

Sudando: pinguem uitiis albumque neque ostrea

Nec scarus aut poterit peregrina iuuare lagois.

Vix tamen eripiam, posito pauone uelis quin

Hoc potius quam gallina tergere palatum,

25

Corruptus uanis rerum, quia ueneat auro

Rara auis et picta pandat spectacula cauda:

Tamquam ad rem attineat quidquam. num uesceris ista,

Quam laudas, pluma? cocto num adest honor idem?

Carne tamen quamuis distat nil, hac magis illam

30

Inparibus formis deceptum te petere esto:

Vnde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto

Captus hiet? pontisne inter iactatus an amnis

Ostia sub Tusci? laudas, insane, trilibrem

Mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est.

35

Ducit te species, uideo: quo pertinet ergo

Proceros odisse lupos? quia scilicet illis

Maiorem natura modum dedit, his breue pondus:

Ieiunus raro stomachus uolgaria temnit.

"Porrectum magno magnum spectare catino

40

Vellem" ait Harpyiis gula digna rapacibus. at uos

Praesentes, Austri, coquite horum obsonia. quamquam

Putet aper rhombusque recens, mala copia quando

Aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus

Atque acidas mauolt inulas. necdum omnis abacta

45

Pauperies epulis regum: nam uilibus ouis

Nigrisque est oleis hodie locus. haud ita pridem

Galloni praeconis erat acipensere mensa

Infamis. quid? tunc rhombos minus aequor alebat?

Tutus erat rhombus tutoque ciconia nido,

50

Donec uos auctor docuit praetorius. ergo

Siquis nunc mergos suauis edixerit assos,

Parebit praui docilis Romana iuuentus.

Sordidus a tenui uictu distabit Ofello

Iudice: nam frustra uitium uitaueris illud,

55

Si te alio prauum detorseris. Auidienus,

Cui Canis ex uero dictum cognomen adhaeret,

Quinquennis oleas est et siluestria corna

Ac nisi mutatum parcit defundere uinum et

Cuius odorem olei nequeas perferre, licebit

60

Ille repotia, natalis aliosue dierum

Festos albatus celebret, cornu ipse bilibri

Caulibus instillat, ueteris non parcus aceti.

Quali igitur uictu sapiens utetur et horum

Vtrum imitabitur? hac urget lupus, hac canis, aiunt.

65

Mundus erit, qua non offendat sordibus atque

In neutram partem cultus miser. hic neque seruis,

Albuci senis exemplo, dum munia didit,

Saeuus erit, nec sic ut simplex Naeuius unctam

Conuiuis praebebit aquam: uitium hoc quoque magnum.

70

Accipe nunc, uictus tenuis quae quantaque secum

Adferat. in primis ualeas bene; nam uariae res

Vt noceant homini credas, memor illius escae,

Quae simplex olim tibi sederit. at simul assis

Miscueris elixa, simul conchylia turdis,

75

Dulcia se in bilem uertent stomachoque tumultum

Lenta feret pituita. uides, ut pallidus omnis

Cena desurgat dubia? quin corpus onustum

Hesternis uitiis animum quoque praegrauat una

Atque adfigit humo diuinae particulam aurae.

80

Alter ubi dicto citius curata sopori

Membra dedit, uegetus praescripta ad munia surgit.

Hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,

Siue diem festum rediens aduexerit annus,

Seu recreare uolet tenuatum corpus, ubique

85

Accedent anni, tractari mollius aetas

Imbecilla uolet: tibi quidnam accedet ad istam

Quam puer et ualidus praesumis mollitiem, seu

Dura ualetudo inciderit seu tarda senectus?

Rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus

90

Illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes

Tardius adueniens uitiatum commodius quam

Integrum edax dominus consumeret. hos utinam inter

Heroas natum tellus me prima tulisset.

Das aliquid famae, quae carmine gratior aurem

95

Occupet humanam? grandes rhombi patinaeque

Grande ferunt una cum damno dedecus. adde

Iratum patruum, uicinos, te tibi iniquum

Et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti

As, laquei pretium. "iure" inquit "Trausius istis

100

Iurgatur uerbis: ego uectigalia magna

Diuitiasque habeo tribus amplas regibus." ergo,

Quod superat non est melius quo insumere possis?

Cur eget indignus quisquam te diuite? quare

Templa ruunt antiqua deum? cur, inprobe, carae

105

Non aliquid patriae tanto emetiris aceruo?

Vni nimirum recte tibi semper erunt res,

O magnus posthac inimicis risus. uterne

Ad casus dubios fidet sibi certius? hic qui

Pluribus adsuerit mentem corpusque superbum,

110

An qui contentus paruo metuensque futuri

In pace, ut sapiens, aptarit idonea bello?

Quo magis his credas, puer hunc ego paruus Ofellum

Integris opibus noui non latius usum

Quam nunc accisis. uideas metato in agello

115

Cum pecore et gnatis fortem mercede colonum

"Non ego" narrantem "temere edi luce profesta

Quicquam praeter holus fumosae cum pede pernae.

Ac mihi seu longum post tempus uenerat hospes

Siue operum uacuo gratus conuiua per imbrem

120

Vicinus, bene erat non piscibus urbe petitis,

Sed pullo atque haedo; tum pensilis uua secundas

Et nux ornabat mensas cum duplice ficu.

Post hoc ludus erat culpa potare magistra

Ac uenerata Ceres, ita culmo surgeret alto,

125

Explicuit uino contractae seria frontis.

Saeuiat atque nouos moueat Fortuna tumultus:

Quantum hinc inminuet? quanto aut ego parcius aut uos,

O pueri, nituistis, ut huc nouus incola uenit?

Nam propriae telluris erum natura nec illum

130

Nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille,

Illum aut nequities aut uafri inscitia iuris,

Postremum expellet certe uiuacior heres.

Nunc ager Vmbreni sub nomine, nuper Ofelli

Dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum

135

Nunc mihi, nunc alii. quocirca uiuite fortes

Fortiaque aduersis opponite pectora rebus."

28

honor Ψ Q

color g