Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae
Atque alii, quorum comoedia prisca uirorum est,
Si quis erat dignus describi, quod malus ac fur,
Quod moechus foret aut sicarius aut alioqui
5
Famosus, multa cum libertate notabant.
Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus,
Mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,
Emunctae naris, durus conponere uersus.
Nam fuit hoc uitiosus: in hora saepe ducentos,
10
Vt magnum, uersus dictabat stans pede in uno:
Cum flueret lutulentus, erat quod tollere uelles;
Garrulus atque piger scribendi ferre laborem,
Scribendi recte: nam ut multum, nil moror. ecce,
Crispinus minimo me prouocat: "accipe, si uis,
15
Accipiam tabulas; detur nobis locus, hora,
Custodes; uideamus uter plus scribere possit."
Di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli
Finxerunt animi, raro et perpauca loquentis;
At tu conclusas hircinis follibus auras
20
Vsque laborantis, dum ferrum molliat ignis,
Vt mauis, imitare. beatus Fannius ultro
Delatis capsis et imagine, cum mea nemo
Scripta legat, uolgo recitare timentis ob hanc rem,
Quod sunt quos genus hoc minime iuuat, utpote pluris
25
Culpari dignos. quemuis media elige turba:
Aut ob auaritiam aut misera ambitione laborat.
Hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum:
Hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere;
Hic mutat merces surgente a sole ad eum, quo
30
Vespertina tepet regio, quin per mala praeceps
Fertur uti puluis collectus turbine, nequid
Summa deperdat metuens aut ampliet ut rem.
Omnes hi metuunt uersus, odere poetas.
"Faenum habet in cornu, longe fuge; dummodo risum
35
Excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico
Et quodcumque semel chartis inleuerit, omnis
Gestiet a furno redeuntis scire lacuque
Et pueros et anus." agedum, pauca accipe contra.
Primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis,
40
Excerpam numero: neque enim concludere uersum
Dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos
Sermoni propiora, putes hunc esse poetam.
Ingenium cui sit, cui mens diuinior atque os
Magna sonaturum, des nominis huius honorem.
45
Idcirco quidam comoedia necne poema
Esset, quaesiuere, quod acer spiritus ac uis
Nec uerbis nec rebus inest, nisi quod pede certo
Differt sermoni, sermo merus. "at pater ardens
Saeuit, quod meretrice nepos insanus amica
50
Filius uxorem grandi cum dote recuset,
Ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante
Noctem cum facibus." numquid Pomponius istis
Audiret leuiora, pater si uiueret? ergo
Non satis est puris uersum perscribere uerbis,
55
Quem si dissoluas, quiuis stomachetur eodem
Quo personatus pacto pater. his, ego quae nunc,
Olim quae scripsit Lucilius, eripias si
Tempora certa modosque, et quod prius ordine uerbum est
Posterius facias praeponens ultima primis,
60
Non, ut si soluas "postquam Discordia taetra
Belli ferratos postis portasque refregit,"
Inuenias etiam disiecti membra poetae.
Hactenus haec: alias, iustum sit necne poema,
Nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit
65
Suspectum genus hoc scribendi. Sulgius acer
Ambulat et Caprius, rauci male cumque libellis,
Magnus uterque timor latronibus; at bene siquis
Et uiuat puris manibus, contemnat utrumque.
Vt sis tu similis Caeli Birrique latronum,
70
Non ego sim Capri neque Sulgi: cur metuas me?
Nulla taberna meos habeat neque pila libellos,
Quis manus insudet uolgi Hermogenisque Tigelli,
Nec recito cuiquam nisi amicis idque coactus,
Non ubiuis coramue quibuslibet. in medio qui
75
Scripta foro recitent, sunt multi quique lauantes:
Suaue locus uoci resonat conclusus. inanis
Hoc iuuat, haud illud quaerentis, num sine sensu,
Tempore num faciant alieno. "laedere gaudes"
Inquit "et hoc studio prauus facis." unde petitum
80
Hoc in me iacis? est auctor quis denique eorum,
Vixi cum quibus? absentem qui rodit, amicum
Qui non defendit alio culpante, solutos
Qui captat risus hominum famamque dicacis,
Fingere qui non uisa potest, conmissa tacere
85
Qui nequit: hic niger est, hunc tu, Romane, caueto.
Saepe tribus lectis uideas cenare quaternos,
E quibus unus amet quauis aspergere cunctos
Praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus,
Condita cum uerax aperit praecordia Liber:
90
Hic tibi comis et urbanus liberque uidetur
Infesto nigris: ego si risi, quod ineptus
Pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum,
Liuidus et mordax uideor tibi? mentio siquae
De Capitolini furtis iniecta Petilli
95
Te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos:
"Me Capitolinus conuictore usus amicoque
A puero est causaque mea permulta rogatus
Fecit et incolumis laetor quod uiuit in urbe;
Sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud
100
Fugerit": hic nigrae sucus lolliginis, haec est
Aerugo mera; quod uitium procul afore chartis,
Atque animo prius, ut siquid promittere de me
Possum aliud uere, promitto. liberius si
Dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris
105
Cum uenia dabis: insueuit pater optimus hoc me,
Vt fugerem exemplis uitiorum quaeque notando.
Cum me hortaretur, parce frugaliter atque
Viuerem uti contentus eo quod mi ipse parasset:
"Nonne uides, Albi ut male uiuat filius utque
110
Baius inops? magnum documentum, ne patriam rem
Perdere quis uelit". a turpi meretricis amore
Cum deterreret: "Scetani dissimilis sis".
Ne sequerer moechas, concessa cum uenere uti
Possem: "deprensi non bella est fama Treboni"
115
Aiebat. "sapiens, uitatu quidque petitu
Sit melius, causas reddet tibi; mi satis est, si
Traditum ab antiquis morem seruare tuamque,
Dum custodis eges, uitam famamque tueri
Incolumem possum; simul ac durauerit aetas
120
Membra animumque tuum, nabis sine cortice." sic me
Formabat puerum dictis et, siue iubebat
Vt facerem quid, "habes auctorem, quo facias hoc"
Vnum ex iudicibus selectis obiciebat,
Siue uetabat, "an hoc inhonestum et inutile factu
125
Necne sit, addubites, flagret rumore malo cum
Hic atque ille?" auidos uicinum funus ut aegros
Exanimat mortisque metu sibi parcere cogit,
Sic teneros animos aliena opprobria saepe
Absterrent uitiis. ex hoc ego sanus ab illis
130
Perniciem quaecumque ferunt, mediocribus et quis
Ignoscas uitiis teneor. fortassis et istinc
Largiter abstulerit longa aetas, liber amicus,
Consilium proprium; neque enim, cum lectulus aut me
Porticus excepit, desum mihi. "rectius hoc est;
135
Hoc faciens uiuam melius; sic dulcis amicis
Occurram; hoc quidam non belle: numquid ego illi
Inprudens olim faciam simile?" haec ego mecum
Conpressis agito labris; ubi quid datur oti,
Inludo chartis. hoc est mediocribus illis
140
Ex uitiis unum; cui si concedere nolis,
Multa poetarum ueniat manus, auxilio quae
Sit mihi (nam multo plures sumus), ac ueluti te
Iudaei cogemus in hanc concedere turbam.