Horatius saturae 1, 9

Reference basis text: F. Klingner, 1970

Editing of the digital edition: A. Fassina, 2009

Other sections


Ibam forte uia Sacra, sicut meus est mos,

Nescio quid meditans nugarum, totus in illis.

Accurrit quidam notus mihi nomine tantum,

Arreptaque manu "quid agis, dulcissime rerum?"

5

"Suauiter, ut nunc est," inquam, "et cupio omnia quae uis"

Cum assectaretur, "numquid uis?" occupo. at ille

"Noris nos" inquit; "docti sumus." hic ego "pluris

Hoc" inquam "mihi eris." misere discedere quaerens,

Ire modo ocius, interdum consistere, in aurem

10

Dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos

Manaret talos. "o te, Bolane, cerebri

Felicem!" aiebam tacitus, cum quidlibet ille

Garriret, uicos, urbem laudaret. ut illi

Nil respondebam, "misere cupis" inquit "abire;

15

Iamdudum uideo: sed nil agis: usque tenebo;

Persequar hinc quo nunc iter est tibi." "nil opus est te

Circumagi: quendam uolo uisere non tibi notum;

Trans Tiberim longe cubat is, prope Caesaris hortos."

"Nil habeo quod agam et non sum piger: usque sequar te."

20

Demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus,

Cum grauius dorso subiit onus. incipit ille:

"Si bene me noui, non Viscum pluris amicum,

Non Varium facies: nam quis me scribere pluris

Aut citius possit uersus? quis membra mouere

25

Mollius? inuideat quod et Hermogenes, ego canto."

Interpellandi locus hic erat "est tibi mater,

Cognati, quis te saluo est opus?" "haud mihi quisquam.

Omnis composui." "felices. nunc ego resto.

Confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella

30

Quod puero cecinit diuina mota anus urna:

"Hunc neque dira uenena nec hosticus auferet ensis

Nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra;

Garrulus hunc quando consumet cumque: loquaces,

Si sapiat, uitet, simul atque adoleuerit aetas."

35

Ventum erat ad Vestae, quarta iam parte diei

Praeterita, et casu tunc respondere uadato

Debebat quod ni fecisset, perdere litem.

"Si me amas," inquit "paulum hic ades." "inteream, si

Aut ualeo stare aut noui ciuilia iura;

40

Et propero quo scis." "dubius sum, quid faciam", inquit,

"Tene relinquam an rem." "me, sodes." "non faciam" ille,

Et praecedere coepit; ego, ut contendere durum

Cum uictore, sequor. "Maecenas quomodo tecum?"

Hinc repetit. "paucorum hominum et mentis bene sanae."

45

Nemo dexterius fortuna est usus. haberes

Magnum adiutorem, posset qui ferre secundas,

Hunc hominem uelles si tradere: dispeream, ni

Summosses omnis." "non isto uiuimus illic,

Quo tu rere, modo; domus hac nec purior ulla est

50

Nec magis his aliena malis; nil mi officit, inquam,

Ditior hic aut est quia doctior; est locus uni

Cuique suus." "magnum narras, uix credibile." "atqui

Sic habet." "accendis quare cupiam magis illi

Proximus esse." "uelis tantummodo: quae tua uirtus,

55

Expugnabis: et est qui uinci possit eoque

Difficilis aditus primos habet." "haud mihi dero:

Muneribus seruos corrumpam; non, hodie si

Exclusus fuero, desistam; tempora quaeram,

Occurram in triuiis, deducam. nil sine magno

60

Vita labore dedit mortalibus." haec dum agit, ecce

Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum

Qui pulchre nosset. consistimus. "unde uenis et

Quo tendis?" rogat et respondet. uellere coepi

Et pressare manu lentissima bracchia, nutans,

65

Distorquens oculos, ut me eriperet. male salsus

Ridens dissimulare; meum iecur urere bilis.

"Certe nescio quid secreto uelle loqui te

Aiebas mecum." "memini bene, sed meliore

Tempore dicam; hodie tricesima sabbata: uin tu

70

Curtis Iudaeis oppedere?" "nulla mihi" inquam

"Relligio est." "at mi: sum paulo infirmior, unus

Multorum: ignosces; alias loquar." huncine solem

Tam nigrum surrexe mihi! fugit inprobus ac me

Sub cultro linquit. casu uenit obuius illi

75

Aduersarius et "quo tu, turpissime?" magna

Inclamat uoce, et "licet antestari?" ego uero

Oppono auriculam. rapit in ius; clamor utrimque,

Vndique concursus. sic me seruauit Apollo.

3

Accurrit K ψ Q Bl

occurrit g lemma Pph.