Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem
Seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa
Contentus uiuat, laudet diuersa sequentis?
"O fortunati mercatores" grauis annis
5
Miles ait, multo iam fractus membra labore;
Contra mercator nauem iactantibus Austris:
"Militia est potior. quid enim? concurritur: horae
Momento cita mors uenit aut uictoria laeta."
Agricolam laudat iuris legumque peritus,
10
Sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat;
Ille, datis uadibus qui rure extractus in urbem est,
Solos felicis uiuentis clamat in urbe.
Cetera de genere hoc - adeo sunt multa - loquacem
Delassare ualent Fabium. ne te morer, audi,
15
Quo rem deducam. si quis deus "en ego" dicat
"Iam faciam quod uoltis: eris tu, qui modo miles,
Mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc uos,
Vos hinc mutatis discedite partibus. eia,
Quid statis?" nolint. atqui licet esse beatis.
20
Quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas
Iratus buccas inflet, neque se fore posthac
Tam facilem dicat, uotis ut praebeat aurem?
Praeterea, ne sic ut qui iocularia ridens
Percurram - quamquam ridentem dicere uerum
25
Quid uetat? ut pueris olim dant crustula blandi
Doctores, elementa uelint ut discere prima -
Sed tamen amoto quaeramus seria ludo:
Ille grauem duro terram qui uertit aratro,
Perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne
30
Audaces mare qui currunt, hac mente laborem
Sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
Aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut
Paruola -nam exemplo est- magni formica laboris
Ore trahit quodcumque potest atque addit aceruo
35
Quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.
Quae, simul inuersum contristat Aquarius annum,
Non usquam prorepit et illis utitur ante
Quaesitis sapiens, cum te neque feruidus aestus
Demoueat lucro neque hiems, ignis mare ferrum,
40
Nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.
Quid iuuat inmensum te argenti pondus et auri
Furtim defossa timidum deponere terra?
Quod, si comminuas, uilem redigatur ad assem?
At ni id fit, quid habet pulchri constructus aceruus?
45
Milia frumenti tua triuerit area centum:
Non tuus hoc capiet uenter plus ac meus: ut, si
Reticulum panis uenalis inter onusto
Forte uehas umero, nihilo plus accipias quam
Qui nil portarit. uel dic quid referat intra
50
Naturae finis uiuenti, iugera centum an
Mille aret? "at suaue est ex magno tollere aceruo."
Dum ex paruo nobis tantundem haurire relinquas,
Cur tua plus laudes cumeris granaria nostris?
Vt tibi si sit opus liquidi non amplius urna
55
Vel cyatho et dicas "magno de flumine mallem
Quam ex hoc fonticulo tantundem sumere." eo fit,
Plenior ut si quos delectet copia iusto,
Cum ripa simul auolsos ferat Aufidus acer.
At qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo
60
Turbatam haurit aquam neque uitam amittit in undis.
At bona pars hominum decepta cupidine falso
"Nil satis est", inquit, "quia tanti quantum habeas sis":
Quid facias illi? iubeas miserum esse, libenter
Quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis
65
Sordidus ac diues, populi contemnere uoces
Sic solitus: "populus me sibilat, at mihi plaudo
Ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca."
Tantalus a labris sitiens fugientia captat
Flumina -quid rides? mutato nomine de te
70
Fabula narratur: congestis undique saccis
Indormis inhians et tamquam parcere sacris
Cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis.
Nescis, quo ualeat nummus, quem praebeat usum?
Panis ematur, holus, uini sextarius, adde
75
Quis humana sibi doleat natura negatis.
An uigilare metu exanimem, noctesque diesque
Formidare malos fures, incendia, seruos,
Ne te conpilent fugientes, hoc iuuat? horum
Semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.
80
At si condoluit temptatum frigore corpus
Aut alius casus lecto te adflixit, habes qui
Assideat, fomenta paret, medicum roget, ut te
Suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis?
Non uxor saluum te uolt, non filius; omnes
85
Vicini oderunt, noti, pueri atque puellae.
Miraris, cum tu argento post omnia ponas,
Si nemo praestet, quem non merearis, amorem?
An si cognatos, nullo natura labore
Quos tibi dat, retinere uelis seruareque amicos,
90
Infelix operam perdas, ut siquis asellum
In campo doceat parentem currere frenis?
Denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus,
Pauperiem metuas minus et finire laborem
Incipias, parto quod auebas, ne facias quod
95
Vmmidius quidam; non longa est fabula: diues
Vt metiretur nummos, ita sordidus, ut se
Non umquam seruo melius uestiret, ad usque
Supremum tempus, ne se penuria uictus
Opprimeret, metuebat. at hunc liberta securi
100
Diuisit medium, fortissima Tyndaridarum.
"Quid mi igitur suades? ut uiuam Naeuius aut sic
Vt Nomentanus?" pergis pugnantia secum
Frontibus aduersis conponere: non ego auarum
Cum ueto te, fieri uappam iubeo ac nebulonem:
105
Est inter Tanain quiddam socerumque Viselli:
Est modus in rebus, sunt certi denique fines,
Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Illuc, unde abii, redeo, qui nemo, ut auarus,
Se probet ac potius laudet diuersa sequentis,
110
Quodque aliena capella gerat distentius uber,
Tabescat neque se maiori pauperiorum
Turbae conparet, hunc atque hunc superare laboret.
Sic festinanti semper locupletior obstat,
Vt, cum carceribus missos rapit ungula currus,
115
Instat equis auriga suos uincentibus, illum
Praeteritum temnens extremos inter euntem.
Inde fit, ut raro, qui se uixisse beatum
Dicat, et exacto contentus tempore uita
Cedat uti conuiua satur, reperire queamus.
120
Iam satis est. ne me Crispini scrinia lippi
Conpilasse putes, uerbum non amplius addam.