Horatius saturae 1, 5

Reference basis text: F. Klingner, 1970

Editing of the digital edition: A. Fassina, 2009

Other sections


Egressum magna me accepit Aricia Roma

Hospitio modico; rhetor comes Heliodorus,

Graecorum longe doctissimus; inde Forum Appi

Differtum nautis cauponibus atque malignis.

5

Hoc iter ignaui diuisimus, altius ac nos

Praecinctis unum: minus est grauis Appia tardis.

Hic ego propter aquam, quod erat deterrima, uentri

Indico bellum, cenantis haud animo aequo

Exspectans comites. iam nox inducere terris

10

Vmbras et caelo diffundere signa parabat:

Tum pueri nautis, pueris conuicia nautae

Ingerere: "huc adpelle!" "trecentos inseris"; "ohe,

Iam satis est!" dum aes exigitur, dum mula ligatur,

Tota abit hora. mali culices ranaeque palustres

15

Auertunt somnos; absentem cantat amicam

Multa prolutus uappa nauta atque uiator

Certatim; tandem fessus dormire uiator

Incipit, ac missae pastum retinacula mulae

Nauta piger saxo religat stertitque supinus.

20

Iamque dies aderat, nil cum procedere lintrem

Sentimus, donec cerebrosus prosilit unus

Ac mulae nautaeque caput lumbosque saligno

Fuste dolat: quarta uix demum exponimur hora.

Ora manusque tua lauimus, Feronia, lympha.

25

Milia tum pransi tria repimus atque subimus

Inpositum saxis late candentibus Anxur.

Huc uenturus erat Maecenas optimus atque

Cocceius, missi magnis de rebus uterque

Legati, auersos soliti conponere amicos.

30

Hic oculis ego nigra meis collyria lippus

Inlinere. interea Maecenas aduenit atque

Cocceius Capitoque simul Fonteius, ad unguem

Factus homo, Antoni, non ut magis alter, amicus.

Fundos Aufidio Lusco praetore libenter

35

Linquimus, insani ridentes praemia scribae,

Praetextam et latum clauum prunaeque uatillum.

In Mamurrarum lassi deinde urbe manemus,

Murena praebente domum, Capitone culinam.

Postera lux oritur multo gratissima; namque

40

Plotius et Varius Sinuessae Vergiliusque

Occurrunt, animae, qualis neque candidiores

Terra tulit neque quis me sit deuinctior alter.

O qui conplexus et gaudia quanta fuerunt.

Nil ego contulerim iucundo sanus amico.

45

Proxima Campano ponti quae uillula, tectum

Praebuit, et parochi, quae debent, ligna salemque.

Hinc muli Capuae clitellas tempore ponunt.

Lusum it Maecenas, dormitum ego Vergiliusque;

Namque pila lippis inimicum et ludere crudis.

50

Hinc nos Coccei recipit plenissima uilla,

Quae super est Caudi cauponas. nunc mihi paucis

Sarmenti scurrae pugnam Messique Cicirri,

Musa, uelim memores et quo patre natus uterque

Contulerit litis. Messi clarum genus Osci;

55

Sarmenti domina exstat: ab his maioribus orti

Ad pugnam uenere. prior Sarmentus: "equi te

Esse feri similem dico." ridemus, et ipse

Messius "accipio," caput et mouet. "o tua cornu

Ni foret exsecto frons" inquit, "quid faceres, cum

60

Sic mutilus minitaris?" at illi foeda cicatrix

Saetosam laeui frontem turpauerat oris.

Campanum in morbum, in faciem permulta iocatus,

Pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat:

Nil illi larua aut tragicis opus esse cothurnis.

65

Multa Cicirrus ad haec: donasset iamne catenam

Ex uoto Laribus, quaerebat; scriba quod esset,

Nilo deterius dominae ius esse; rogabat

Denique, cur umquam fugisset, cui satis una

Farris libra foret, gracili sic tamque pusillo.

70

Prorsus iucunde cenam producimus illam.

Tendimus hinc recta Beneuentum, ubi sedulus hospes

Paene macros arsit dum turdos uersat in igni.

Nam uaga per ueterem dilapso flamma culinam

Volcano summum properabat lambere tectum.

75

Conuiuas auidos cenam seruosque timentis

Tum rapere atque omnis restinguere uelle uideres.

Incipit ex illo montis Apulia notos

Ostentare mihi, quos torret Atabulus et quos

Numquam erepsemus, nisi nos uicina Triuici

80

Villa recepisset, lacrimoso non sine fumo,

Vdos cum foliis ramos urente camino.

Hic ego mendacem stultissimus usque puellam

Ad mediam noctem exspecto; somnus tamen aufert

Intentum ueneri; tum inmundo somnia uisu

85

Nocturnam uestem maculant uentremque supinum.

Quattuor hinc rapimur uiginti et milia raedis,

Mansuri oppidulo, quod uersu dicere non est,

Signis perfacile est: uenit uilissima rerum

Hic aqua, sed panis longe pulcherrimus, ultra

90

Callidus ut soleat umeris portare uiator.

Nam Canusi lapidosus, aquae non ditior urna:

Qui locus a forti Diomede est conditus olim.

Flentibus hinc Varius discedit maestus amicis.

Inde Rubos fessi peruenimus, utpote longum

95

Carpentes iter et factum corruptius imbri.

Postera tempestas melior, uia peior adusque

Bari moenia piscosi; dein Gnatia Lymphis

Iratis exstructa dedit risusque iocosque,

Dum flamma sine tura liquescere limine sacro

100

Persuadere cupit. credat Iudaeus Apella,

Non ego; namque deos didici securum agere aeuom

Nec, siquid miri faciat natura, deos id

Tristis ex alto caeli demittere tecto.

Brundisium longae finis chartaeque uiaeque est.

1

accepit Ξ g Q Seru.

excepit Ψ Bl

excipit R