Horatius carmina 4, 13

Testo base di riferimento: F. Klingner, 1959

Cura dell'edizione digitale: G. C. Musa, 2009

Altre sezioni


Audiuere, Lyce, di mea uota, di

Audiuere, Lyce: fis anus; et tamen

Vis formosa uideri

Ludisque et bibis inpudens

5

Et cantu tremulo pota Cupidinem

Lentum sollicitas: ille uirentis et

Doctae psallere Chiae

Pulcris excubat in genis.

Inportunus enim transuolat aridas

10

Quercus et refugit te, quia luridi

Dentes, te quia rugae

Turpant et capitis niues.

Nec Coae referunt iam tibi purpurae

Nec cari lapides tempora, quae semel

15

Notis condita fastis

Inclusit uolucris dies.

Quo fugit uenus, heu, quoue color, decens

Quo motus? quid habes illius, illius,

Quae spirabat amores,

20

Quae me surpuerat mihi,

Felix post Cinaram notaque et artium

Gratarum facies? sed Cinarae breuis

Annos fata dederunt,

Seruatura diu parem

25

Cornicis uetulae temporibus Lycen,

Possent ut iuuenes uisere feruidi

Multo non sine risu

Dilapsam in cineres facem.

2

(di mea...Lyce) om. B