Horatius carmina 4, 7

Testo base di riferimento: F. Klingner, 1959

Cura dell'edizione digitale: G. C. Musa, 2009

Altre sezioni


Diffugere niues, redeunt iam gramina campis

Arboribusque comae;

Mutat terra uices, et decrescentia ripas

Flumina praetereunt.

5

Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet

Ducere nuda choros.

Inmortalia ne speres, monet annus et almum

Quae rapit hora diem.

Frigora mitescunt Zephyris, uer proterit aestas,

10

Interitura, simul

Pomifer autumnus fruges effuderit, et mox

Bruma recurrit iners.

Damna tamen celeres reparant caelestia lunae:

Nos ubi decidimus

15

Quo pius Aeneas, quo diues Tullus et Ancus,

Puluis et umbra sumus.

Quis scit an adiciant hodiernae crastina summae

Tempora di superi?

Cuncta manus auidas fugient heredis, amico

20

Quae dederis animo.

Cum semel occideris et de te splendida Minos

Fecerit arbitria,

Non, Torquate, genus, non te facundia, non te

Restituet pietas.

25

Infernis neque enim tenebris Diana pudicum

Liberat Hippolytum

Nec Lethaea ualet Theseus abrumpere caro

Vincula Pirithoo.

15

pius Aeneas Ω

pater aeneas δ π V