Horatius carmina 4, 4

Testo base di riferimento: F. Klingner, 1959

Cura dell'edizione digitale: G. C. Musa, 2009

Altre sezioni


Qualem ministrum fulminis alitem,

Cui rex deorum regnum in auis uagas

Permisit expertus fidelem

Iuppiter in Ganymede flauo,

5

Olim iuuentas et patrius uigor

Nido laborum propulit inscium

Vernique iam nimbis remotis

Insolitos docuere nisus

Venti pauentem, mox in ouilia

10

Demisit hostem uiuidus impetus,

Nunc in reluctantis dracones

Egit amor dapis atque pugnae,

Qualemue laetis caprea pascuis

Intenta fuluae matris ab ubere

15

Iam lacte depulsum leonem

Dente nouo peritura uidit:

Videre Raetis bella sub Alpibus

Drusum gerentem Vindelici; quibus

Mos unde deductus per omne

20

Tempus Amazonia securi

Dextras obarmet, quaerere distuli,

Nec scire fas est omnia; sed diu

Lateque uictrices cateruae

Consiliis iuuenis reuictae

25

Sensere, quid mens rite, quid indoles

Nutrita faustis sub penetralibus

Posset, quid Augusti paternus

In pueros animus Nerones.

Fortes creantur fortibus et bonis;

30

Est in iuuencis, est in equis patrum

Virtus neque inbellem feroces

Progenerant aquilae columbam.

Doctrina sed uim promouet insitam

Rectique cultus pectora roborant;

35

Vtcumque defecere mores,

Indecorant bene nata culpae.

Quid debeas, o Roma, Neronibus,

Testis Metaurum flumen et Hasdrubal

Deuictus et pulcher fugatis

40

Ille dies Latio tenebris

Qui primus alma risit adorea,

Dirus per urbis Afer ut Italas

Ceu flamma per taedas uel Eurus

Per Siculas equitauit undas.

45

Post hoc secundis usque laboribus

Romana pubes creuit et inpio

Vastata Poenorum tumultu

Fana deos habuere rectos,

Dixitque tandem perfidus Hannibal:

50

"Cerui, luporum praeda rapacium,

Sectamur ultro quos opimus

Fallere et effugere est triumphus.

Gens, quae cremato fortis ab Ilio

Iactata Tuscis aequoribus sacra

55

Natosque maturosque patres

Pertulit Ausonias ad urbis,

Duris ut ilex tonsa bipennibus

Nigrae feraci frondis in Algido,

Per damna, per caedis ab ipso

60

Ducit opes animumque ferro.

Non hydra secto corpore firmior

Vinci dolentem creuit in Herculem

Monstrumue submisere Colchi

Maius Echioniaeue Thebae.

65

Merses profundo, pulcrior euenit;

Luctere, multa proruet integrum

Cum laude uictorem geretque

Proelia coniugibus loquenda.

Carthagini iam non ego nuntios

70

Mittam superbos: occidit, occidit

Spes omnis et fortuna nostri

Nominis Hasdrubale interempto.

Nil Claudiae non perficient manus,

Quas et benigno numine Iuppiter

75

Defendit et curae sagaces

Expediunt per acuta belli."

6

propulit γ δ π λ l

protulit Ω