Horatius carmina 4, 15

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Phoebus uolentem proelia me loqui

Victas et urbis increpuit lyra,

Ne parua Tyrrhenum per aequor

Vela darem. tua, Caesar, aetas

5

Fruges et agris rettulit uberes

Et signa nostro restituit Ioui

Derepta Parthorum superbis

Postibus et uacuum duellis

Ianum Quirini clausit et ordinem

10

Rectum euaganti frena licentiae

Iniecit emouitque culpas

Et ueteres reuocauit artis,

Per quas Latinum nomen et Italae

Creuere uires famaque et imperi

15

Porrecta maiestas ad ortus

Solis ab Hesperio cubili.

Custode rerum Caesare non furor

Ciuilis aut uis exiget otium,

Non ira, quae procudit ensis

20

Et miseras inimicat urbis;

Non qui profundum Danuuium bibunt

Edicta rumpent Iulia, non Getae,

Non Seres infidique Persae,

Non Tanain prope flumen orti;

25

Nosque et profestis lucibus et sacris

Inter iocosi munera Liberi

Cum prole matronisque nostris

Rite deos prius adprecati

Virtute functos more patrum duces

30

Lydis remixto carmine tibiis

Troiamque et Anchisen et almae

Progeniem Veneris canemus.

10

euaganti A a γ π δ ²

et uaganti Ψ R