Horatius carmina 4, 14

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Quae cura patrum quaeue Quiritium

Plenis honorum muneribus tuas,

Auguste, uirtutes in aeuum

Per titulos memoresque fastus

5

Aeternet, o qua sol habitabilis

Inlustrat oras, maxime principum,

Quem legis expertes Latinae

Vindelici didicere nuper,

Quid Marte posses. milite nam tuo

10

Drusus Genaunos, inplacidum genus,

Breunosque uelocis et arces

Alpibus inpositas tremendis

Deiecit acer plus uice simplici,

Maior Neronum mox graue proelium

15

Conmisit immanisque Raetos

Auspiciis pepulit secundis,

Spectandus in certamine Martio

Deuota morti pectora liberae

Quantis fatigaret ruinis,

20

Indomitas prope qualis undas

Exercet Auster Pleiadum choro

Scindente nubis, inpiger hostium

Vexare turmas et frementem

Mittere equum medios per ignis.

25

Sic tauriformis uoluitur Aufidus,

Qui regna Dauni praefluit Apuli,

Cum saeuit horrendamque cultis

Diluuiem meditatur agris,

Vt barbarorum Claudius agmina

30

Ferrata uasto diruit impetu

Primosque et extremos metendo

Strauit humum sine clade uictor,

Te copias, te consilium et tuos

Praebente diuos. nam tibi quo die

35

Portus Alexandrea supplex

Et uacuam patefecit aulam,

Fortuna lustro prospera tertio

Belli secundos reddidit exitus

Laudemque et optatum peractis

40

Imperiis decus adrogauit.

Te Cantaber non ante domabilis

Medusque et Indus, te profugus Scythes

Miratur, o tutela praesens

Italiae dominaeque Romae.

45

Te fontium qui celat origines

Nilusque et Hister, te rapidus Tigris,

Te beluosus qui remotis

Obstrepit Oceanus Britannis,

Te non pauentis funera Galliae

50

Duraeque tellus audit Hiberiae,

Te caede gaudentes Sygambri

Conpositis uenerantur armis.

4

fastus A a B L R F δ ² π ¹

fastos L ² δ ¹ π ²