Horatius carmina 4, 9

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Ne forte credas interitura quae

Longe sonantem natus ad Aufidum

Non ante uolgatas per artis

Verba loquor socianda chordis:

5

Non, si priores Maeonius tenet

Sedes Homerus, Pindaricae latent

Ceaeque et Alcaei minaces

Stesichorique graues Camenae,

Nec, siquid olim lusit Anacreon,

10

Deleuit aetas; spirat adhuc amor

Viuuntque conmissi calores

Aeoliae fidibus puellae.

Non sola comptos arsit adulteri

Crinis et aurum uestibus inlitum

15

Mirata regalisque cultus

Et comites Helene Lacaena,

Primusue Teucer tela Cydonio

Direxit arcu, non semel Ilios

Vexata, non pugnauit ingens

20

Idomeneus Sthenelusue solus

Dicenda Musis proelia, non ferox

Hector uel acer Deiphobus grauis

Excepit ictus pro pudicis

Coniugibus puerisque primus.

25

Vixere fortes ante Agamemnona

Multi; sed omnes inlacrimabiles

Vrgentur ignotique longa

Nocte, carent quia uate sacro.

Paulum sepultae distat inertiae

30

Celata uirtus. non ego te meis

Chartis inornatum silebo

Totue tuos patiar labores

Inpune, Lolli, carpere liuidas

Obliuiones: est animus tibi

35

Rerumque prudens et secundis

Temporibus dubiisque rectus,

Vindex auarae fraudis et abstinens

Ducentis ad se cuncta pecuniae,

Consulque non unius anni,

40

Sed quotiens bonus atque fidus

Iudex honestum praetulit utili,

Reiecit alto dona nocentium

Voltu, per obstantis cateruas

Explicuit sua uictor arma.

45

Non possidentem multa uocaueris

Recte beatum; rectius occupat

Nomen beati, qui deorum

Muneribus sapienter uti

Duramque callet pauperiem pati

50

Peiusque leto flagitium timet,

Non ille pro caris amicis

Aut patria timidus perire.

4

loquor A a B L δ

loquar F π R Victorin. 6, 181, 4