Mercuri - nam te docilis magistro
Mouit Amphion lapides canendo -
Tuque testudo resonare septem
Callida neruis,
5
Nec loquax olim neque grata, nunc et
Diuitum mensis et amica templis:
Dic modos, Lyde quibus obstinatas
Adplicet auris,
Quae uelut latis equa trima campis
10
Ludit exsultim metuitque tangi
Nuptiarum expers et adhuc proteruo
Cruda marito.
Tu potes tigris comitesque siluas
Ducere et riuos celeres morari;
15
Cessit immanis tibi blandienti
Ianitor aulae;
[Cerberus, quamuis furiale centum
Muniant angues caput eius atque
Spiritus taeter saniesque manet
20
Quin et Ixion Tityosque uoltu
Risit inuito; stetit urna paulum
Sicca, dum grato Danai puellas
Carmine mulces.
25
Audiat Lyde scelus atque notas
Virginum poenas et inane lymphae
Dolium fundo pereuntis imo
Seraque fata,
Quae manent culpas etiam sub Orco:
30
Inpiae - nam quid potuere maius? -,
Perdere ferro.
Vna de multis face nuptiali
Digna periurum fuit in parentem
35
Splendide mendax et in omne uirgo
Nobilis aeuom,
"Surge" quae dixit iuueni marito,
"Surge, ne longus tibi somnus unde
Non times detur; socerum et scelestas
40
Falle sorores,
Quae uelut nactae uitulos leaenae
Singulos eheu lacerant: ego illis
Mollior nec te feriam neque intra
Claustra tenebo.
45
Me pater saeuis oneret catenis,
Quod uiro clemens misero peperci,
Me uel extremos Numidarum in agros
Classe releget:
I pedes quo te rapiunt et aurae,
50
Dum fauet nox et Venus, i secundo
Omine et nostri memorem sepulcro
Scalpe querelam."