Horatius carmina 3, 29

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Tyrrhena regum progenies, tibi

Non ante uerso lene merum cado

Cum flore, Maecenas, rosarum et

Pressa tuis balanus capillis

5

Iamdudum apud me est: eripe te morae,

Ne semper udum Tibur et Aefulae

Decliue contempleris aruom et

Telegoni iuga parricidae.

Fastidiosam desere copiam et

10

Molem propinquam nubibus arduis:

Omitte mirari beatae

Fumum et opes strepitumque Romae.

Plerumque gratae diuitibus uices

Mundaeque paruo sub lare pauperum

15

Cenae sine aulaeis et ostro

Sollicitam explicuere frontem.

Iam clarus occultum Andromedae pater

Ostendit ignem, iam Procyon furit

Et stella uesani Leonis

20

Sole dies referente siccos;

Iam pastor umbras cum grege languido

Riuomque fessus quaerit et horridi

Dumeta Siluani caretque

Ripa uagis taciturna uentis:

25

Tu ciuitatem quis deceat status

Curas et urbi sollicitus times,

Quid Seres et regnata Cyro

Bactra parent Tanaisque discors.

Prudens futuri temporis exitum

30

Caliginosa nocte premit deus

Ridetque, si mortalis ultra

Fas trepidat. quod adest memento

Conponere aequos: cetera fluminis

Ritu feruntur, nunc medio alueo

35

Cum pace delabentis Etruscum

In mare, nunc lapides adesos

Stirpisque raptas et pecus et domos

Voluentis una, non sine montium

Clamore uicinaeque siluae,

40

Cum fera diluuies quietos

Inritat amnis. ille potens sui

Laetusque deget, cui licet in diem

Dixisse 'uixi'. cras uel atra

Nube polum pater occupato

45

Vel sole puro; non tamen inritum

Quodcumque retro est efficiet neque

Diffinget infectumque reddet

Quod fugiens semel hora uexit.

Fortuna saeuo laeta negotio et

50

Ludum insolentem ludere pertinax

Transmutat incertos honores,

Nunc mihi nunc alii benigna.

Laudo manentem: si celeris quatit

Pinnas, resigno quae dedit et mea

55

Virtute me inuoluo probamque

Pauperiem sine dote quaero.

Non est meum, si mugiat Africis

Malus procellis, ad miseras preces

Decurrere et uotis pacisci,

60

Ne Cypriae Tyriaeque merces

Addant auaro diuitias mari:

Tunc me biremis praesidio scaphae

Tutum per Aegaeos tumultus

Aura feret geminusque Pollux.

6

ne Ψ R γ

nec A a B C