Horatius carmina 3, 26

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Vixi puellis nuper idoneus

Et militaui non sine gloria:

Nunc arma defunctumque bello

Barbiton hic paries habebit,

5

Laeuom marinae qui Veneris latus

Custodit: hic, hic ponite lucida

Funalia et uectis et arcus

Oppositis foribus minacis.

O quae beatam diua tenes Cyprum et

10

Memphin carentem Sithonia niue,

Regina, sublimi flagello

Tange Chloen semel arrogantem.

8

minacis P

minaces Ω