Horatius carmina 2, 18

Testo base di riferimento: F. Klingner, 1959

Cura dell'edizione digitale: G. C. Musa, 2009

Altre sezioni


Non ebur neque aureum

Mea renidet in domo lacunar,

Non trabes Hymettiae

Premunt columnas ultima recisas

5

Africa neque Attali

Ignotus heres regiam occupaui

Nec Laconicas mihi

Trahunt honestae purpuras clientae.

At fides et ingeni

10

Benigna uena est pauperemque diues

Me petit: nihil supra

Deos lacesso nec potentem amicum

Largiora flagito,

Satis beatus unicis Sabinis.

15

Truditur dies die

Nouaeque pergunt interire lunae:

Tu secanda marmora

Locas sub ipsum funus et sepulcri

Inmemor struis domos

20

Marisque Bais obstrepentis urges

Submouere litora,

Parum locuples continente ripa:

Quid quod usque proximos

Reuellis agri terminos et ultra

25

Limites clientium

Salis auarus? pellitur paternos

In sinu ferens deos

Et uxor et uir sordidosque natos.

Nulla certior tamen

30

Rapacis Orci fine destinata

Aula diuitem manet

Erum. quid ultra tendis? aequa tellus

Pauperi recluditur

Regumque pueris, nec satelles Orci

35

Callidum Promethea

Reuexit auro captus. hic superbum

Tantalum atque Tantali

Genus coercet, hic leuare functum

Pauperem laboribus

40

Vocatus atque non uocatus audit.

2

renidet Ω

renitet B ¹ R