Horatius carmina 3, 21

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


O nata mecum consule Manlio,

Seu tu querellas siue geris iocos

Seu rixam et insanos amores

Seu facilem, pia testa, somnum,

5

Quocumque lectum nomine Massicum

Seruas, moueri digna bono die

Descende Coruino iubente

Promere languidiora uina.

Non ille, quamquam Socraticis madet

10

Sermonibus, te neglegit horridus:

Narratur et prisci Catonis

Saepe mero caluisse uirtus.

Tu lene tormentum ingenio admoues

Plerumque duro, tu sapientium

15

Curas et arcanum iocoso

Consilium retegis Lyaeo,

Tu spem reducis mentibus anxiis

Virisque et addis cornua pauperi

Post te neque iratos trementi

20

Regum apices neque militum arma.

Te Liber et si laeta aderit Venus

Segnesque nodum soluere Gratiae

Viuaeque producent lucernae,

Dum rediens fugat astra Phoebus.

8

uu. 6-8 om. B