Horatius carmina 2, 16

Testo base di riferimento: F. Klingner, 1959

Cura dell'edizione digitale: G. C. Musa, 2009

Altre sezioni


Otium diuos rogat in patenti

Prensus Aegaeo, simul atra nubes

Condidit lunam neque certa fulgent

Sidera nautis,

5

Otium bello furiosa Thrace,

Otium Medi pharetra decori,

Grosphe, non gemmis neque purpura ue-

Nale nec auro.

Non enim gazae neque consularis

10

Submouet lictor miseros tumultus

Mentis et curas laqueata circum

Tecta uolantis.

Viuitur paruo bene, cui paternum

Splendet in mensa tenui salinum

15

Nec leuis somnos timor aut cupido

Sordidus aufert.

Quid breui fortes iaculamur aeuo

Multa? quid terras alio calentis

Sole mutamus? patriae quis exsul

20

Se quoque fugit?

[Scandit aeratas uitiosa nauis

Cura nec turmas equitum relinquit,

Ocior ceruis et agente nimbos

Ocior Euro.]

25

Laetus in praesens animus quod ultra est

Oderit curare et amara lento

Temperet risu: nihil est ab omni

Parte beatum.

Abstulit clarum cita mors Achillem,

30

Longa Tithonum minuit senectus:

Et mihi forsan, tibi quod negarit,

Porriget hora.

Te greges centum Siculaeque circum-

Mugiunt uaccae, tibi tollit hinnitum

35

Apta quadrigis equa, te bis Afro

Murice tinctae

Vestiunt lanae: mihi parua rura et

Spiritum Graiae tenuem Camenae

Parca non mendax dedit et malignum

40

Spernere uolgus.

3

neque Ω

nec E