Horatius carmina 3, 17

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Aeli uetusto nobilis ab Lamo -

Quando et priores hinc Lamias ferunt

Denominatos et nepotum

Per memores genus omne fastus

5

Auctore ab illo ducit originem,

Qui Formiarum moenia dicitur

Princeps et innantem Maricae

Litoribus tenuisse Lirim

Late tyrannus -: cras foliis nemus

10

Multis et alga litus inutili

Demissa tempestas ab Euro

Sternet, aquae nisi fallit augur

Annosa cornix: dum potes, aridum

Conpone lignum: cras genium mero

15

Curabis et porco bimenstri

Cum famulis operum solutis.

4

fastus R Ψ

fastos A a B E M λ l π corr. Σ Seruius (ad Aen. 12, 530)