Horatius carmina 3, 6

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Delicta maiorum inmeritus lues,

Romane, donec templa refeceris

Aedisque labentis deorum et

Foeda nigro simulacra fumo.

5

Dis te minorem quod geris, imperas.

Hinc omne principium, huc refer exitum:

Di multa neglecti dederunt

Hesperiae mala luctuosae.

Iam bis Monaeses et Pacori manus

10

Inauspicatos contudit impetus

Nostros et adiecisse praedam

Torquibus exiguis renidet;

Paene occupatam seditionibus

Deleuit urbem Dacus et Aethiops,

15

Hic classe formidatus, ille

Missilibus melior sagittis.

Fecunda culpae saecula nuptias

Primum inquinauere et genus et domos:

Hoc fonte deriuata clades

20

In patriam populumque fluxit.

Motus doceri gaudet Ionicos

Matura uirgo et fingitur artibus

Iam nunc et incestos amores

De tenero meditatur ungui.

25

Mox iuniores quaerit adulteros

Inter mariti uina neque eligit

Cui donet inpermissa raptim

Gaudia luminibus remotis,

Sed iussa coram non sine conscio

30

Surgit marito, seu uocat institor

Seu nauis Hispanae magister,

Dedecorum pretiosus emptor.

Non his iuuentus orta parentibus

Infecit aequor sanguine Punico

35

Pyrrhumque et ingentem cecidit

Antiochum Hannibalemque dirum,

Sed rusticorum mascula militum

Proles, Sabellis docta ligonibus

Versare glaebas et seuerae

40

Matris ad arbitrium recisos

Portare fustis, sol ubi montium

Mutaret umbras et iuga demeret

Bubus fatigatis, amicum

Tempus agens abeunte curru.

45

Damnosa quid non inminuit dies?

Aetas parentum peior auis tulit

Nos nequiores, mox daturos

Progeniem uitiosiorem.

10

inauspicatos Ξ λ l

non auspicatos Ψ Q