Horatius carmina 3, 5

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Caelo tonantem credidimus Iouem

Regnare: praesens diuus habebitur

Augustus adiectis Britannis

Imperio grauibusque Persis.

5

Milesne Crassi coniuge barbara

Turpis maritus uixit et hostium

- pro curia inuersique mores! -

Consenuit socerorum in armis,

Sub rege Medo Marsus et Apulus,

10

Anciliorum et nominis et togae

Oblitus aeternaeque Vestae,

Incolumi Ioue et urbe Roma?

Hoc cauerat mens prouida Reguli

Dissentientis condicionibus

15

Foedis et exemplo trahenti

Perniciem ueniens in aeuum,

Si non periret inmiserabilis

Captiua pubes: "signa ego Punicis

Adfixa delubris et arma

20

Militibus sine caede" dixit

"Derepta uidi, uidi ego ciuium

Retorta tergo bracchia libero

Portasque non clausas et arua

Marte coli populata nostro.

25

Auro repensus scilicet acrior

Miles redibit: flagitio additis

Damnum. neque amissos colores

Lana refert medicata fuco

Nec uera uirtus, cum semel excidit,

30

Curat reponi deterioribus;

Si pugnat extricata densis

Cerua plagis, erit ille fortis,

Qui perfidis se credidit hostibus,

Et Marte Poenos proteret altero,

35

Qui lora restrictis lacertis

Sensit iners timuitque mortem.

Hic unde uitam sumeret inscius,

Pacem duello miscuit: o pudor!

O magna Carthago probrosis

40

Altior Italiae ruinis!"

Fertur pudicae coniugis osculum

Paruosque natos ut capitis minor

Ab se remouisse et uirilem

Toruus humi posuisse uoltum,

45

Donec labantis consilio patres

Firmaret auctor numquam alias dato

Interque maerentis amicos

Egregius properaret exul.

Atqui sciebat, quae sibi barbarus

50

Tortor pararet: non aliter tamen

Dimouit obstantis propinquos

Et populum reditus morantem,

Quam si clientum longa negotia

Diiudicata lite relinqueret

55

Tendens Venafranos in agros

Aut Lacedaemonium Tarentum.

10

et Ψ V om. A a B E M L