Horatius carmina 3, 4

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Descende caelo et dic age tibia

Regina longum Calliope melos,

Seu uoce nunc mauis acuta,

Seu fidibus citharaue Phoebi.

5

Auditis? an me ludit amabilis

Insania? audire et uideor pios

Errare per lucos, amoenae

Quos et aquae subeunt et aurae.

Me fabulosae Volture in Apulo

10

Nutricis extra limina Pulliae

Ludo fatigatumque somno

Fronde noua puerum palumbes

Texere, mirum quod foret omnibus,

Quicumque celsae nidum Aceruntiae

15

Saltusque Bantinos et aruum

Pingue tenent humilis Forenti,

Vt tuto ab atris corpore uiperis

Dormirem et ursis, ut premerer sacra

Lauroque conlataque myrto,

20

Non sine dis animosus infans.

Vester, Camenae, uester in arduos

Tollor Sabinos, seu mihi frigidum

Praeneste seu Tibur supinum

Seu liquidae placuere Baiae.

25

Vestris amicum fontibus et choris

Non me Philippis uersa acies retro,

Deuota non extinxit arbor

Nec Sicula Palinurus unda.

Vtcumque mecum uos eritis, libens

30

Insanientem nauita Bosphorum

Temptabo et urentis harenas

Litoris Assyrii uiator,

Visam Britannos hospitibus feros

Et laetum equino sanguine Concanum,

35

Visam pharetratos Gelonos

Et Scythicum inuiolatus amnem.

Vos Caesarem altum, militia simul

Fessas cohortes abdidit oppidis,

Finire quaerentem labores

40

Pierio recreatis antro;

Vos lene consilium et datis et dato

Gaudetis, almae. scimus, ut inpios

Titanas immanemque turbam

Fulmine sustulerit caduco,

45

Qui terram inertem, qui mare temperat

Ventosum et urbis regnaque tristia,

Diuosque mortalisque turmas

Imperio regit unus aequo.

Magnum illa terrorem intulerat Ioui

50

Fidens iuuentus horrida bracchiis

Fratresque tendentes opaco

Pelion inposuisse Olympo.

Sed quid Typhoeus et ualidus Mimas

Aut quid minaci Porphyrion statu,

55

Quid Rhoetus euolsisque truncis

Enceladus iaculator audax

Contra sonantem Palladis aegida

Possent ruentes? hinc auidus stetit

Volcanus, hinc matrona Iuno et

60

Numquam umeris positurus arcum,

Qui rore puro Castaliae lauit

Crinis solutos, qui Lyciae tenet

Dumeta natalemque siluam,

Delius et Patareus Apollo.

65

Vis consili expers mole ruit sua,

Vim temperatam di quoque prouehunt

In maius, idem odere uiris

Omne nefas animo mouentis.

Testis mearum centimanus Gyges

70

Sententiarum, notus et integrae

Temptator Orion Dianae

Virginea domitus sagitta.

Iniecta monstris Terra dolet suis

Maeretque partus fulmine luridum

75

Missos ad Orcum; nec peredit

Inpositam celer ignis Aetnen

Incontinentis nec Tityi iecur

Reliquit ales, nequitiae additus

Custos; amatorem trecentae

80

Pirithoum cohibent catenae.

4

citharaue Ω

cytharaque δ pr.? def. Bentley