Horatius carmina 3, 3

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Iustum et tenacem propositi uirum

Non ciuium ardor praua iubentium,

Non uoltus instantis tyranni

Mente quatit solida neque Auster,

5

Dux inquieti turbidus Hadriae,

Nec fulminantis magna manus Iouis:

Si fractus inlabatur orbis,

Inpauidum ferient ruinae.

Hac arte Pollux et uagus Hercules

10

Enisus arcis attigit igneas,

Quos inter Augustus recumbens

Purpureo bibet ore nectar,

Hac te merentem, Bacche pater, tuae

Vexere tigres indocili iugum

15

Collo trahentes, hac Quirinus

Martis equis Acheronta fugit,

Gratum elocuta consiliantibus

Iunone diuis: 'Ilion, Ilion

Fatalis incestusque iudex

20

Et mulier peregrina uertit

In puluerem, ex quo destituit deos

Mercede pacta Laomedon, mihi

Castaeque damnatum Mineruae

Cum populo et duce fraudulento.

25

Iam nec Lacaenae splendet adulterae

Famosus hospes nec Priami domus

Periura pugnaces Achiuos

Hectoreis opibus refringit,

Nostrisque ductum seditionibus

30

Bellum resedit: protinus et grauis

Iras et inuisum nepotem,

Troica quem peperit sacerdos,

Marti redonabo. illum ego lucidas

Inire sedes, discere nectaris

35

Sucos et adscribi quietis

Ordinibus patiar deorum.

Dum longus inter saeuiat Ilion

Romamque pontus, qualibet exsules

In parte regnanto beati;

40

Dum Priami Paridisque busto

Insultet armentum et catulos ferae

Celent inultae, stet Capitolium

Fulgens triumphatisque possit

Roma ferox dare iura Medis.

45

Horrenda late nomen in ultimas

Extendat oras, qua medius liquor

Secernit Europen ab Afro,

Qua tumidus rigat arua Nilus.

Aurum inrepertum et sic melius situm,

50

Cum terra celat, spernere fortior

Quam cogere humanos in usus

Omne sacrum rapiente dextra,

Quicumque mundo terminus obstitit,

Hunc tanget armis, uisere gestiens,

55

Qua parte debacchentur ignes,

Qua nebulae pluuiique rores.

Sed bellicosis fata Quiritibus

Hac lege dico, ne nimium pii

Rebusque fidentes auitae

60

Tecta uelint reparare Troiae.

Troiae renascens alite lugubri

Fortuna tristi clade iterabitur

Ducente uictrices cateruas

Coniuge me Iouis et sorore.

65

Ter si resurgat murus aeneus

Auctore Phoebo, ter pereat meis

Excisus Argiuis, ter uxor

Capta uirum puerosque ploret.'

Non hoc iocosae conueniet lyrae.

70

Quo, Musa, tendis? desine peruicax

Referre sermones deorum et

Magna modis tenuare paruis.

10

enisus A a E M V Σ

innisus L R Ψ