Horatius carmina 3, 2

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Angustam amice pauperiem pati

Robustus acri militia puer

Condiscat et Parthos ferocis

Vexet eques metuendus hasta

5

Vitamque sub diuo et trepidis agat

In rebus. illum ex moenibus hosticis

Matrona bellantis tyranni

Prospiciens et adulta uirgo

Suspiret, eheu, ne rudis agminum

10

Sponsus lacessat regius asperum

Tactu leonem, quem cruenta

Per medias rapit ira caedes.

Dulce et decorum est pro patria mori:

Mors et fugacem persequitur uirum

15

Nec parcit inbellis iuuentae

Poplitibus timidoque tergo.

Virtus repulsae nescia sordidae

Intaminatis fulget honoribus

Nec sumit aut ponit securis

20

Arbitrio popularis aurae:

Virtus recludens inmeritis mori

Caelum negata temptat iter uia

Coetusque uolgaris et udam

Spernit humum fugiente pinna.

25

Est et fideli tuta silentio

Merces: uetabo, qui Cereris sacrum

Volgarit arcanae, sub isdem

Sit trabibus fragilemque mecum

Soluat phaselon: saepe Diespiter

30

Neglectus incesto addidit integrum;

Raro antecedentem scelestum

Deseruit pede Poena claudo.

1

amice Ω V P

amici R ² ς def. Bentley