Horatius carmina 2, 20

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Non usitata nec tenui ferar

Pinna biformis per liquidum aethera

Vates neque in terris morabor

Longius inuidiaque maior

5

Vrbis relinquam. non ego, pauperum

Sanguis parentum, non ego, quem uocas,

Dilecte Maecenas, obibo

Nec Stygia cohibebor unda.

Iam iam residunt cruribus asperae

10

Pelles et album mutor in alitem

Superne nascunturque leues

Per digitos umerosque plumae.

Iam Daedaleo notior Icaro

Visam gementis litora Bosphori

15

Syrtisque Gaetulas canorus

Ales Hyperboreosque campos;

Me Colchus et qui dissimulat metum

Marsae cohortis Dacus et ultimi

Noscent Geloni, me peritus

20

Discet Hiber Rhodanique potor.

Absint inani funere neniae

Luctusque turpes et querimoniae;

Conpesce clamorem ac sepulcri

Mitte superuacuos honores.

3

in terris Ξ λ l R

in terra Ψ