Horatius carmina 2, 19

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Bacchum in remotis carmina rupibus

Vidi docentem, credite posteri,

Nymphasque discentis et auris

Capripedum Satyrorum acutas.

5

Euhoe, recenti mens trepidat metu

Plenoque Bacchi pectore turbidum

Laetatur, euhoe, parce Liber,

Parce graui metuende thyrso.

Fas peruicacis est mihi Thyiadas

10

Vinique fontem lactis et uberes

Cantare riuos atque truncis

Lapsa cauis iterare mella,

Fas et beatae coniugis additum

Stellis honorem tectaque Penthei

15

Disiecta non leni ruina

Thracis et exitium Lycurgi.

Tu flectis amnis, tu mare barbarum,

Tu separatis uuidus in iugis

Nodo coerces uiperino

20

Bistonidum sine fraude crinis.

Tu, cum parentis regna per arduum

Cohors gigantum scanderet inpia,

Rhoetum retorsisti leonis

Vnguibus horribilique mala;

25

Quamquam choreis aptior et iocis

Ludoque dictus non sat idoneus

Pugnae ferebaris; sed idem

Pacis eras mediusque belli.

Te uidit insons Cerberus aureo

30

Cornu decorum leniter atterens

Caudam et recedentis trilingui

Ore pedes tetigitque crura.

5

redit l