Parcius iunctas quatiunt fenestras
Iactibus crebris iuuenes proterui
Nec tibi somnos adimunt amatque
Ianua limen,
5
Quae prius multum facilis mouebat
Cardines. audis minus et minus iam:
"Me tuo longas pereunte noctes,
Lydia, dormis?"
In uicem moechos anus arrogantis
10
Flebis in solo leuis angiportu
Thracio bacchante magis sub inter-
Lunia uento,
Cum tibi flagrans amor et libido,
Quae solet matres furiare equorum,
15
Saeuiet circa iecur ulcerosum,
Non sine questu,
Laeta quod pubes hedera uirenti
Gaudeat pulla magis atque myrto,
Aridas frondes hiemis sodali
20
Dedicet Euro.