Horatius carmina 2, 17

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Cur me querelis exanimas tuis?

Nec dis amicum est nec mihi te prius

Obire, Maecenas, mearum

Grande decus columenque rerum.

5

A, te meae si partem animae rapit

Maturior uis, quid moror altera,

Nec carus aeque nec superstes

Integer? ille dies utramque

Ducet ruinam. non ego perfidum

10

Dixi sacramentum: ibimus, ibimus,

Vtcumque praecedes, supremum

Carpere iter comites parati.

Me nec Chimaerae spiritus igneae

Nec si resurgat centimanus Gyges

15

Diuellet umquam: sic potenti

Iustitiae placitumque Parcis.

Seu Libra seu me Scorpios adspicit

Formidolosus pars uiolentior

Natalis horae seu tyrannus

20

Hesperiae Capricornus undae,

Vtrumque nostrum incredibili modo

Consentit astrum: te Iouis inpio

Tutela Saturno refulgens

Eripuit uolucrisque Fati

25

Tardauit alas, cum populus frequens

Laetum theatris ter crepuit sonum:

Me truncus inlapsus cerebro

Sustulerat, nisi Faunus ictum

Dextra leuasset, Mercurialium

30

Custos uirorum. reddere uictimas

Aedemque uotiuam memento:

Nos humilem feriemus agnam.

9

om. B