Horatius carmina 2, 15

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Iam pauca aratro iugera regiae

Moles relinquent, undique latius

Extenta uisentur Lucrino

Stagna lacu platanusque caelebs

5

Euincet ulmos. tum uiolaria et

Myrtus et omnis copia narium

Spargent oliuetis odorem

Fertilibus domino priori,

Tum spissa ramis laurea feruidos

10

Excludet ictus. non ita Romuli

Praescriptum et intonsi Catonis

Auspiciis ueterumque norma:

Priuatus illis census erat breuis,

Commune magnum; nulla decempedis

15

Metata priuatis opacam

Porticus excipiebat arcton

Nec fortuitum spernere caespitem

Leges sinebant, oppida publico

Sumptu iubentes et deorum

20

Templa nouo decorare saxo.

9—10

tum spissa ramis laurea feruidos excludet ictus om. B