Nullam, Vare, sacra uite prius seueris arborem
Circa mite solum Tiburis et moenia Catili.
Siccis omnia nam dura deus proposuit neque
Mordaces aliter diffugiunt sollicitudines.
5
Quis post uina grauem militiam aut pauperiem crepat?
Quis non te potius, Bacche pater, teque, decens Venus?
Ac ne quis modici transiliat munera Liberi,
Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero
Debellata, monet Sithoniis non leuis Euhius,
10
Cum fas atque nefas exiguo fine libidinum
Discernunt auidi. non ego te, candide Bassareu,
Inuitum quatiam nec uariis obsita frondibus
Sub diuum rapiam. saeua tene cum Berecyntio
Cornu tympana, quae subsequitur caecus amor sui
15
Et tollens uacuum plus nimio gloria uerticem
Arcanique fides prodiga, perlucidior uitro.