Horatius carmina 2, 13

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Ille et nefasto te posuit die,

Quicumque primum, et sacrilega manu

Produxit, arbos, in nepotum

Perniciem opprobriumque pagi;

5

Illum et parentis crediderim sui

Fregisse ceruicem et penetralia

Sparsisse nocturno cruore

Hospitis; ille uenena Colcha

Et quidquid usquam concipitur nefas

10

Tractauit, agro qui statuit meo

Te, triste lignum, te caducum

In domini caput inmerentis.

Quid quisque uitet, numquam homini satis

Cautum est in horas. nauita Bosphorum

15

Poenus perhorrescit neque ultra

Caeca timet aliunde fata,

Miles sagittas et celerem fugam

Parthi, catenas Parthus et Italum

Robur: sed inprouisa leti

20

Vis rapuit rapietque gentis.

Quam paene furuae regna Proserpinae

Et iudicantem uidimus Aeacum

Sedesque discretas piorum et

Aeoliis fidibus querentem

25

Sappho puellis de popularibus,

Et te sonantem plenius aureo,

Alcaee, plectro dura nauis,

Dura fugae mala, dura belli.

Vtrumque sacro digna silentio

30

Mirantur umbrae dicere, sed magis

Pugnas et exactos tyrannos

Densum umeris bibit aure uolgus.

Quid mirum, ubi illis carminibus stupens

Demittit atras belua centiceps

35

Auris et intorti capillis

Eumenidum recreantur angues?

Quin et Prometheus et Pelopis parens

Dulci laborem decipitur sono

Nec curat Orion leones

40

Aut timidos agitare lyncas.

8

uenena Colcha Ξ λ R ¹

uenena colchica A ² F l R ² P