Horatius carmina 2, 11

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Quid bellicosus Cantaber et Scythes,

Hirpine Quincti, cogitet Hadria

Diuisus obiecto, remittas

Quaerere nec trepides in usum

5

Poscentis aeui pauca. fugit retro

Leuis iuuentas et decor, arida

Pellente lasciuos amores

Canitie facilemque somnum;

Non semper idem floribus est honor

10

Vernis neque uno luna rubens nitet

Voltu: quid aeternis minorem

Consiliis animum fatigas?

Cur non sub alta uel platano uel hac

Pinu iacentes sic temere et rosa

15

Canos odorati capillos,

Dum licet, Assyriaque nardo

Potamus uncti? dissipat Euhius

Curas edacis. quis puer ocius

Restinguet ardentis Falerni

20

Pocula praetereunte lympha?

Quis deuium scortum eliciet domo

Lyden? eburna dic age cum lyra

Maturet, in comptum Lacaenae

More comam religata nodum.

2

Quincti A R

quinti E Ψ λ l Σ P

quinte B