Horatius carmina 2, 9

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Non semper imbres nubibus hispidos

Manant in agros aut mare Caspium

Vexant inaequales procellae

Vsque nec Armeniis in oris,

5

Amice Valgi, stat glacies iners

Mensis per omnis aut Aquilonibus

Querqueta Gargani laborant

Et foliis uiduantur orni:

Tu semper urges flebilibus modis

10

Mysten ademptum nec tibi uespero

Surgente decedunt amores

Nec rapidum fugiente solem.

At non ter aeuo functus amabilem

Plorauit omnis Antilochum senex

15

Annos nec inpubem parentes

Troilon aut Phrygiae sorores

Fleuere semper. desine mollium

Tandem querellarum et potius noua

Cantemus Augusti tropaea

20

Caesaris et rigidum Niphaten,

Medumque flumen gentibus additum

Victis minores uoluere uertices

Intraque praescriptum Gelonos

Exiguis equitare campis.

7

querqueta Gargani A ¹ a ¹ B R ¹ π ¹

querceta gargani A ² a ² R ² π ²