Horatius carmina 2, 7

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


O saepe mecum tempus in ultimum

Deducte Bruto militiae duce,

Quis te redonauit Quiritem

Dis patriis Italoque caelo,

5

Pompei, meorum prime sodalium,

Cum quo morantem saepe diem mero

Fregi coronatus nitentis

Malobathro Syrio capillos?

Tecum Philippos et celerem fugam

10

Sensi relicta non bene parmula,

Cum fracta uirtus et minaces

Turpe solum tetigere mento:

Sed me per hostis Mercurius celer

Denso pauentem sustulit aere,

15

Te rursus in bellum resorbens

Vnda fretis tulit aestuosis.

Ergo obligatam redde Ioui dapem

Longaque fessum militia latus

Depone sub lauru mea nec

20

Parce cadis tibi destinatis.

Obliuioso leuia Massico

Ciboria exple, funde capacibus

Vnguenta de conchis. quis udo

Deproperare apio coronas

25

Curatue myrto? quem Venus arbitrum

Dicet bibendi? non ego sanius

Bacchabor Edonis: recepto

Dulce mihi furere est amico.

5

Pompei R B  inscr. P  ad u. 15

pompi A B E λ Σ uox nihili

pompili Ψ contra metrum