Horatius carmina 2, 5

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Nondum subacta ferre iugum ualet

Ceruice, nondum munia conparis

Aequare nec tauri ruentis

In uenerem tolerare pondus.

5

Circa uirentis est animus tuae

Campos iuuencae, nunc fluuiis grauem

Solantis aestum, nunc in udo

Ludere cum uitulis salicto

Praegestientis. tolle cupidinem

10

Inmitis uuae: iam tibi liuidos

Distinguet autumnus racemos

Purpureo uarius colore.

Iam te sequetur: currit enim ferox

Aetas et illi quos tibi dempserit

15

Adponet annos; iam proterua

Fronte petet Lalage maritum,

Dilecta, quantum non Pholoe fugax,

Non Chloris albo sic umero nitens

Vt pura nocturno renidet

20

Luna mari Cnidiusue Gyges,

Quem si puellarum insereres choro,

Mire sagacis falleret hospites

Discrimen obscurum solutis

Crinibus ambiguoque uoltu.

13

iam te sequetur Ξ (Sappho I, 21 L.-P.)

iam te sequitur Q Ψ