Horatius carmina 1, 7

Testo base di riferimento: F. Klingner, 1959

Cura dell'edizione digitale: G. C. Musa, 2009

Altre sezioni


Laudabunt alii claram Rhodon aut Mytilenen

Aut Epheson bimarisue Corinthi

Moenia uel Baccho Thebas uel Apolline Delphos

Insignis aut Thessala Tempe;

5

Sunt quibus unum opus est intactae Palladis urbem

Carmine perpetuo celebrare et

Vndique decerptam fronti praeponere oliuam;

Plurimus in Iunonis honorem

Aptum dicet equis Argos ditisque Mycenas:

10

Me nec tam patiens Lacedaemon

Nec tam Larisae percussit campus opimae

Quam domus Albuneae resonantis

Et praeceps Anio ac Tiburni lucus et uda

Mobilibus pomaria riuis.

15

Albus ut obscuro deterget nubila caelo

Saepe Notus neque parturit imbris

Perpetuos, sic tu sapiens finire memento

Tristitiam uitaeque labores

Molli, Plance, mero, seu te fulgentia signis

20

Castra tenent seu densa tenebit

Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque

Cum fugeret, tamen uda Lyaeo

Tempora populea fertur uinxisse corona

Sic tristis adfatus amicos:

25

"Quo nos cumque feret melior fortuna parente,

Ibimus, o socii comitesque,

Nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro.

Certus enim promisit Apollo

Ambiguam tellure noua Salamina futuram.

30

O fortes peioraque passi

Mecum saepe uiri, nunc uino pellite curas:

Cras ingens iterabimus aequor."

2

Epheson φ ψ π ²

ephesum Ω Metricorum pars maior