Horatius carmina 2, 1

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Motum ex Metello consule ciuicum

Bellique causas et uitia et modos

Ludumque Fortunae grauisque

Principum amicitias et arma

5

Nondum expiatis uncta cruoribus,

Periculosae plenum opus aleae,

Tractas et incedis per ignis

Suppositos cineri doloso.

Paulum seuerae musa tragoediae

10

Desit theatris: mox ubi publicas

Res ordinaris, grande munus

Cecropio repetes coturno,

Insigne maestis praesidium reis

Et consulenti, Pollio, curiae,

15

Cui laurus aeternos honores

Delmatico peperit triumpho.

Iam nunc minaci murmure cornuum

Perstringis auris, iam litui strepunt,

Iam fulgor armorum fugacis

20

Terret equos equitumque uoltus.

Audire magnos iam uideor duces

Non indecoro puluere sordidos

Et cuncta terrarum subacta

Praeter atrocem animum Catonis.

25

Iuno et deorum quisquis amicior

Afris inulta cesserat inpotens

Tellure, uictorum nepotes

Rettulit inferias Iugurthae.

Quis non Latino sanguine pinguior

30

Campus sepulcris inpia proelia

Testatur auditumque Medis

Hesperiae sonitum ruinae?

Qui gurges aut quae flumina lugubris

Ignara belli? quod mare Dauniae

35

Non decolorauere caedes?

Quae caret ora cruore nostro?

Sed ne relictis, Musa, procax iocis

Ceae retractes munera neniae;

Mecum Dionaeo sub antro

40

Quaere modos leuiore plectro.

16

Delmatico ... triumpho Ξ

Dalmatico triumpho Ψ D Seruius