Horatius carmina 1, 37

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Nunc est bibendum, nunc pede libero

Pulsanda tellus, nunc Saliaribus

Ornare puluinar deorum

Tempus erat dapibus, sodales.

5

Antehac nefas depromere Caecubum

Cellis auitis, dum Capitolio

Regina dementis ruinas

Funus et imperio parabat

Contaminato cum grege turpium

10

Morbo uirorum, quidlibet inpotens

Sperare fortunaque dulci

Ebria. sed minuit furorem

Vix una sospes nauis ab ignibus

Mentemque lymphatam Mareotico

15

Redegit in ueros timores

Caesar ab Italia uolantem

Remis adurgens, accipiter uelut

Mollis columbas aut leporem citus

Venator in campis niualis

20

Haemoniae, daret ut catenis

Fatale monstrum: quae generosius

Perire quaerens nec muliebriter

Expauit ensem nec latentis

Classe cita reparauit oras,

25

Ausa et iacentem uisere regiam

Voltu sereno, fortis et asperas

Tractare serpentes, ut atrum

Corpore conbiberet uenenum,

Deliberata morte ferocior:

30

Saeuis Liburnis scilicet inuidens

Priuata deduci superbo

Non humilis mulier triumpho.

5

antehac Ξ R

antehanc Ψ P